CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3669     View  [Back]
Charta qua Agnes, uxor Alberti, dat monasterio Cluniacensi partem capellæ de Clizano.
Anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi milesimo nonagesimo tercio, duodecimo mensis julii, indicione prima, monasterio Sancti Petri, scito in loco qui dicitur Clugneto. Ego Agnes, filia Lanfranci et conjus Alberti, que professa sum ex nacione mea legi vivere Longobardorum, ipso namque jugale meo mihi consentiente et subter confirmante et juxta legem, ut si quiscumque de lege sua subdescendere voluerit et pacciones atque convenientias fecerit, istud non imputetur contra legem quod ambe partes voluntarie faciunt et qui talem cartam scripserit culpabilis non invenietur esse. Propterea dixi: Promitto atque expondeo me, ego quidem Agnes, una cum meis heredibus parti ipsius monasterii, aut cui pars monasterii dederit, ut amodo unquam in tempore non habeamus licenciam nec potestatem per ullumvis ingenium ullamque occasionem quod fieri potest, agere nec causare adversus partem ipsius monasterii aut cui pars monasterii dederit, nominative de illa portione de capella, una cum omnibus casis et rebus territoriis atque decimis ad illam portionem pertinentibus juris ipsius monasterii, que esse videntur in loco et fundo Clizano, sicut obvenit ad partem ipsius monasterii a isto Alberto jugale meo, dicendum quod nobis aliquid exinde pertinere debet, sed omni tempore ego et mei heredes exinde taciti et contenti permaneamus. Quod si ammodo aliquando tempore ego quidem Agnes, aut mei heredes, vel nostras summittentes personas, de predicta portione agere aut causare vel removere presumserimus, vel si aparuerit ullum datum aut factum vel quod scriptum quod nos exinde in aliam partem fecissemus et claruerit, tunc cumponamus ego quidem Agnes et mei heredes parti ipsius monasterii aut cui pars monasterii dederit, istam porcionem in duplum, sicut pro tempore fuerit meliorata aut valuerit sub extimacione in consimili loco, et insuper penam argenti libras decem. Quidem et ad hanc confirmandam promissionis cartam, accepi ego quidem Agnes a te Davit priore, ex parte ipsius monasterii launechild capellum unum, ut hec mea promissio, sicut supralegitur, ad partem ipsius monasterii omnibus temporibus firma et stabilis permaneat atque persistat. Actum in loco Isex feliciter. Signum manus iste Agnes, que hanc cartam promissionis fieri rogavit, et istum launechild accepit ut supra. Signum manus istius Alberti, qui eidem conjugi sue consensit, ut supra. Signum manuum Loterii et Gosfredi seu Alberti testes. Ego Petrus, notarius et judex sacri palatii, post tradita complevi et dedi.
(Au dos:) Carta quam fecerunt Auprandus et Albertus de capella in Clizano.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung