CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3674     View  [Back]
Charta qua Hugo de Berziaco dat monachis Cluniacensibus ecclesiam parrochialem de Berziaco confirmatque donationem mansi de Soloniaco eisdem a sorore sua Faletrude factam.
Testante sacro eloquio: «Divicie viri animę ejus sunt redemptio», oportetque ut dum unusquisque consistit in corpore, prout fuerit possibile, studeat helemosinis redimere peccata sua, et facere sibi amicos de iniquo Mamona, qui se recipiant in æterna thabernacula. {corr: tabernacula} Quod ego Hugo de Berziaco perpendens, recolensque me premi gravi peccatorum sarcina, ob delenda eadem peccata, cedo beatis apostolis Petro et Paulo atque Deo servientibus in Cluniensi monasterio, cui magis prodesse quam preesse videtur venerabilis pater Hugo, aliqua quę mihi obvenerant jure hereditario, ut dum in presenti de mea abundantia illis concurro, in futuro eorum abundantia meę inopię fiat supplementum. Dono itaque Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ipsis servientibus in prefato monasterio, æcclesiam parrochialem de Berziaco, cum sepultura et cimiterio, et censu domorum quę sunt in cimiterio, oblationibus quoque tam pro vivis quam defunctis, medietatem quoque decimarum panis et vini totius parrochię, sicut Bernardus presbiter actenus tenebat, ipso Bernardo consentiente et factum laudante, et quicquid in ea habuit verpiente. Cedo etiam, laudo et confirmo eidem loco mansum quem dedit Faletrudis, soror mea, pro filio suo defuncto, cum universis apenditiis suis, set et vineas de Soloniaco laudo, quantum possum salvo quod feci sacramento. Si quis autem, vel ego, vel heres meus, proheres aut parens, hanc donationem irritam facere, et ei contradicere voluerit, nisi resipiscens digne penituerit, sit pars ejus cum his qui dixerunt Domino Deo: «Viarum tuarum scientiam nolumus; recede a nobis», et cum Datan et Abiron, quos vivos terra absorbuit atque anathema maranata in perpetuum sit. S. Hugonis, qui hoc donum fecit et firmare rogavit. S. Warolfi. S. Hugonis de Mediolano. S. Pontii de Soloniaco. S. Gausceranni de Valentinis. S. Rotberti Dalmatii. S. Wichardi de Soloniaco. S. Duranni de Sancta Maria. S. Hunberti, prepositi de Cluniaco. S. Wichardi Waschet, et Richardi, servientium ipsius. Actum Cluniaco publice, VI nonas martii, V feria, anno incarnationis Dominicę M XC IIII, indictione II, epacta I, concurrente VI, regnante Philippo Francorum rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung