CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3677     View  [Back]
Charta qua Willelmus de Sancto Pontio et frater ejus werpiunt et dant monasterio Cluniacensi res suas prope Sanctum Pontium sitas.
In nomine regis æterni. Ego Willelmus miles de Sancto Pontio cum fratribus meis, Petro videlicet clerico, Stephano quoque et Pontio, militibus, relinquimus atque werpimus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et Cluniacensi cœnobio omnes calumpnias quas habuimus in terra ipsius loci, que est in vicinio villæ que dicitur ad Sanctum Pontium, in silvis, in pratis, in terris cultis, sive incultis, seu in ceteris rebus pro anima Leotaldi fratris nostri atque omnium antecessorum nostrorum. Hoc autem fecimus in manu domni Stephani, qui tunc temporis erat decanus Galuniacensis ville, in cujus custodia jam dicta terra esse dinoscitur, insuper ex nostra parte addentes tres andaginos cujusdam prati, et unam terram super mansionem Guntaldi rustici. Testes vero hujus werpitionis sive doni fuerunt hi: domnus Lanbertus Discalcius, Arlulfus de Germola et Ugo, frater ejus, Rotbertus de Sancto Pontio et Girardus frater ejus, Bernardus prepositus Sancti Pontii, et Bruno de Burgundia. Facta est carta anno Verbi incarnati millesimo XCo IIIIto. Petrus cognomento Gobius, Cluniacensis ecclesie cantor, me scripsit.
(Au dos:) Carta Willelmi de Sancto Pontio. De Galuniaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung