CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3679     View  [Back]
Charta qua Rotbertus de castello Mussalt dat monasterio Cluniacensi ecclesiam Sanctæ Mariæ in villa Puluniaco, etc.
Domini ac Salvatoris nostri vox est in Evangelio dicentis: «Facite vobis amicos de Mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in eterna tabernacula»; et iterum: «Date helemosinam, et ecce omnia munda sunt vobis.» Proinde ego Rotbertus clericus, de castello Mussalt, postea monachus, recogitans quam multas, quamque innumeras contra creatorem meum in hoc miserabili seculo contraxi offensiones, decrevi, cum consilio amicorum meorum, dare aliquit de rebus mihi a Deo donatis, quę jure hereditario possidere visus sum, Cluniacensi monasterio, quod est constructum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, cui domnus Hugo abba Dei ordinatione preesse videtur, æcclesiam Sanctæ Mariæ quę sita est in villa cui dicitur Puluniacus, cum decima presbiterali, et sepultura, et tota offerenda. In alia quoque æcclesia, quę cernitur esse sita in villa quę dicitur Cropellis, ad supradictam æcclesiam pertinente, do simili modo duas partes de decima, duas quoque partes de sepultura, ac nichilominus duas de offerenda partes. Testes hujus doni fuerunt Hugo Frotgerius miles, Hugo cognomento Bescort, item Wilelmus Bescort, qui hoc donum laudaverunt, confirmando; rursus Wido monachus de Milpont, cum fratribus suis; Girbertus miles, fratresque ipsius. Si quis vero donum hoc calumpniatus fuerit, æterni anathematis jaculo feriatur, nisi ex corde penituerit. Anno incarnationis Dominicæ millesimo XC. IIII. factum est hoc testamentum, Filippo rege regnante.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung