CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3693     View  [Back]
Charta concordiæ factæ inter Cluniacenses et Casæ Dei monachos, in concilio Claromontensi.
Noverint omnes ęcclesię Dei fideles, tam presentes quam posteri, qualiter domnus Hugo, abbas Cluniacensis, et domnus Pontius, abbas Case Dei fratresque eorum, in Claromontensi concilio, per manum domni pape Urbani secundi et venerabilium archiepiscoporum, domni Hugonis Lugdunensis et domni Aldeberti Bituricensis, aliorumque multorum religiosorum virorum, sopita omni simultate quę inter eos ex quibusdam occasionibus emerserat, in pacem et concordiam redierint. Sciendum itaque est, quia domnus abbas Poncius et fratres Casę Dei concesserunt domno Hugoni abbati et fratribus Cluniacensibus Boortense monasterium et ęcclesiam de Amberto, ęcclesiam quoque Sancti Stephani de Castello, et ecclesiam de Digniaco atque ęcclesiam de Cosantio, ecclesiamque de Vongeio, et ęcclesiam de Prisseio, atque ecclesiam de Sivriaco, cum omnibus earum appendiciis, tam in terris quam in possessionibus, quam in decimis cęterisque reditibus, et partem decimę de ecclesia Cortiaci, partem quoque decimę quam habebant in ęcclesia de Judeis, ut habeant deinceps hęc omnia in perpetuum. E converso domnus abbas Cluniacensis et fratres ejus concesserunt domno abbati Casę Dei et fratribus ejus obedientiam de Castellione juxta castrum Corsiacum et ęcclesiam de Casa Mediana, cum omnibus ad eam pertinentibus, ut possideant ea omnia in perpetuum; ita tamen ut in Casa Mediana habitantes monachi preter duos aut tres non habeantur; habitantes autem in castellio quod vocatur Castellucium habebunt facultatem sepeliendi vel in cimiterio capellę ipsius castelli vel in ęcclesia de Auzac, quę est parrochialis. Cętera vero omnia quę eo die in quo hęc concordia facta est, aliqua investitura tam fratres Cluniacenses quam fratres Casę Dei tenebant, finierunt si[bi] in perpetua pace; nec si[bi] deinceps ea ad invicem calumniabuntur. Convenerunt etiam inter se, ut quęcumque de cętero terrę vel possessiones si[bi] darentur ab illis, qui ea aliqua investitura tenerent, fratres illi qui inde a cocumque donum susceperint, eas sibi sine calumpnia et questione aliorum habeant. In ecclesiis vero adquirendis, quicunque eorum primum partem adipisci, dono ejus qui eis investitus esse poterit, tenebit eam in pace, nec quilibet alterius congregationis vim aut calumpniam inferre poterit, nec acquirendi vel edificandi ęcclesiam in ipsa parrochia licentiam vel facultatem habebit. Clericorum autem vel militum quisquis in extremis positus cuicumque loco eorum sese ad sepeliendum destinaverit, ibi sine calumpnia sepelietur, et quęcumque dederit, locus ipse in pace retinebit, etiamsi se vel sua p[r]ius alteri parti devoverat, excepto quod si aliquis alius cum investitura primum dederit, non licebit ea nisi ipsis qui inde investiti fuerant habere. Cupientium venire ad monasticum habitum et ordinem, nulli suscipiendi aditus quocunque ire velit ab altero prohibebitur, etiam sese si primum donaverit, et si quia tunc largus fuerit, locus ipse [quem ingreditur, in pace] possidebit, exceptis his quę cum investitura aliis primum contulit. Suscepti ad habitum transire ab uno ad alterum monasterium non poteri[n]t, nisi forte cum licentia abbatis sui. Actum publice apud Clarum Montem et laudatum atque confirmatum auctoritate [domini pape Urbani II, ut] sic ab utrisque inconvulse teneatur. Anno ab incarnatione Domini M. XC. V., kalendis decembris, indictione IIII.
(Au dos:) Carta diffinitionis inter fratres Case Dei et Cluniacenses.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung