Charta qua Durannus, Arvernensis episcopus, abbatiam Mauziacensem dat Cluniacensi monasterio, per manus Roberti, Arvernensis comitis.
Notum sit cunctis sancte Dei ęcclesiæ fidelibus, tam futuris quam
presentibus, quod ego Durannus, Arvernensis ęcclesię episcopus, cum consensu canonicorum meorum, abbatiam Mauziacensem concedo Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et Cluniacensi cenobio, cui domnus Hugo abbas preest, per manus domni Rotberti, ejusdem provincię comitis, ad quem prefata abbatia temporaliter respicere videtur, ut deinceps in potestate et ordinatione domni Hugonis, Cluniacensis cenobii abbatis, omniumque successorum ejus isdem locus perpetualiter maneat; ita tamen ut abbas ejusdem loci et fratres ibidem constituti huic sanctę matri ęcclesię debitam exhibeant reverentiam. Hanc concessionem facimus, ego et nostrę ęcclesię canonici, pro remedio animarum nostrarum, omniumque antecessorum seu successorum nostrorum, hujus sanctę matris ęcclesię episcoporum seu canonicorum, necnon pro remedio animę Rotberti, prefati comitis, omniumque parentum ejus, pro animabus quoque cunctorum fidelium defunctorum, et ut nos atque successores nostri Dei gratia mereamur fieri participes et confratres omnium bonorum quę fient in ipsa Cluniacensi congregatione; ipsi quoque cunctorum hujus nostrę ęcclesię bonorum consortes existant. S. Duranti, Arvernensis episcopi. S. Rotberti, decani Portuensis. S. Bertrant archipresbiteri. S. Girbert de Pongibalt. S. Girini. S. Petri. S. Giraldi. S. Bernardi cabiscoli. S. Stephani de Nesgeris. S. A[n]selme Segresta. S. Petri Sirvent. S. Stephani Casla. S. Stephani, nepos Caslæ. S. Duranti Raimont.
(Sceau pendant, en cire brune, de l'évêque Durand)