CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3698     View  [Back]
Præceptum Philippi, regis Francorum, quo Hugoni, Cluniacensi abbati, donationem Mauziacensis monasterii confirmat.
In nomine sanctę et individuę Trinitatis. Noverint omnes sanctę Dei ęcclesię, tam pręsentes quam posteri filii, quod ego Dei gratia Francorum rex, Philippus Mauziacum veniens et multorum testimonio locum ipsum culpa et desidia inhabitantium monachorum regularis disciplinę prevaricatione diu attritum addiscens, rogatu Rotberti comitis et Wilelmi filii ejus, venerabili Cluniacensi abbati Hugoni et omnibus successoribus ejus, ipsum cum omnibus ad se pertinentibus jure perpetuo possidendum atque regulariter ordinandum, pro salute animę meę regia auctoritate concessi, sicut prefatos comites dono et confirmatione Arvernensis episcopi Duranni et canonicorum ejus, necnon et archiepiscopi Bituricensis Aldeberti audieram concessisse. Si quis autem huic donationi nostrę contraire et eam irritam facere pręsumpserit, tam terrena quam sacerdotali censura coherceatur et, nisi resipuerit, perpetuę dampnationi subjaceat, donum vero nostrum inconvulsum permaneat. Et ut hęc concessio nostra stabilis et intaminata persistat, manu nostra subter signavimus et sigillo nostro impresso corroborari jussimus. Actum est autem hoc publice Mauziaci, anno Dominicę incarnationis millesimo nonagesimo quinto, regni vero nostri XXX septimo, indictione III, pręsente et confirmante sedis apostolicę legato Hugone, archiepiscopo Lugdunensi et subscribente, presentibus etiam episcopis aliquibus et multis nobilibus, quos huic donationi subscribere eamque confirmare jussimus. † Philippus. S. Hugonis, apostolicę sedis legati et archiepiscopi Lugdunensis. S. Ademari, episcopi Aniciensis. S. Wilelmi de Bafia. S. Aganonis, episcopi Heduensis. S. Ademari, abbatis Lemovicensis. S. Rotberti, prepositi Claromontensis. S. Sanccii, decani Aurelianensis. S. Girini, capellani archiepiscopi Lugdunensis. S. Berardi, archidiaconi Lugdunensis. S. Odonis, ducis Burgundię. S. Rotberti, comitis Arvernorum. S. Wilelmi, filii ejus. S. Widonis, dapiferi regis. S. Adelelmi, conestabuli ejus. S. Poncii Humberti de Podio. S. Petri Iterii. S. Humbertii de Bellojoco. S. Ainbaldi, vicecancellarii, qui subscripsi jussu regis. (Fragment de sceau plaqué, en cire jaune, du roi Philippe Ier)
(Au dos:) Preceptum Philippi regis Francorum, de Mauziaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung