CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3700     View  [Back]
Quatuor fratres de villa Medonia: Hugo presbyter, Durannus, Bernardus et Allembaldus, dant quasdam res prope Graonam monachis Cluniacensibus.
Notum sit omnibus, tam futuris quam presentibus, quod quatuor fratres de villa que dicitur Medonia, Hugo presbiter, Durannus, Bernardus, Allembaldus, dederunt pro remissione peccatorum suorum et vita eterna adipiscenda, Sancto Petro Cluniacensi et monachis ejus, quicquid habebant in Monte qui dicitur ... ennei, scilicet a via ipsius montis, ut vulgariter dicitur festrali, sicut pend ... rra usque ad fluvium de Graona, videlicet silvas, vineas, prata, molendina, excepto uno campo quem concesserunt Johanni de Blania: tali conventione, ut quamdiu viveret, eundem campum possideret, eo defuncto, in dominium Sancti Petri et monachorum ejus redieret. Acta est donatio hec in presentia episcopi Matisconensis Landrici; hanc quoque donationem accepit domnus Stephanus, monachus de Vigurciun, qui eo tempore erat decanus de Chiviniis. Hujus donationis sunt testes Artaldus de Vigurcion, Johannes de Blania, Lanbertus, prepositus de Chivinnis. Si quis igitur huic donationi contradixerit, vel injuste calumniaverit, sit addictus perpetue dampnationi, cum Simone Mago et Juda, traditore Domini. Actum tempore domni Hugonis pie memorie abbatis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung