CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3701     View  [Back]
Privilegium Urbani papæ II, quo confirmat possessiones monasterii beati Nicolai de Morniaco.
Urbanus, episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Wilelmo, priori et ejus fratribus in ecclesia beati Nicholai de Morniaco canonicam vitam professis, eorumque successoribus in eadem religione permansuris, imperpetuum. Desiderium quod ad religiosum propositum et animarum salutem pertinere monstratur, auctore Deo, sine aliqua est dilatione complendum. Quia igitur, filii in Christo karissimi, per omnipotentis Dei gratiam aspirati primam nascentis ecclesie conversationem multis jam temporibus destitutam renovare proposuistis, ut secundum sanctorum patrum instituta, corde uno et una anima sub jugo regule omnipotenti Deo serviatis, nos religioni vestre paterno gratulamur affectu, et ut semel inchoata religio, auctore Deo, semper inviolabilis perseveret, secundum venerabilis confratris nostri Ramnulphi, Sanctonensis episcopi, et vestram petitionem, tam vos quam vestra omnia sedis apostolice gremio confoventes, presentis privilegii auctoritate munimus; statuimus enim ut nemini inter vos professione exhibita proprium quid habere, nec sine tua, fili karissime Wilelme, prior, et eorum qui post te in eodem regimine successerint, aut sine communi congregationis licentia, de claustro discedere liberum sit, quamdiu scilicet illic canonici ordinis tenor Domino prestante viguerit. Preterea per presenti decreti paginam, apostolica vobis auctoritate firmamus ecclesias beati Petri, beati Stephani, beati Cirici, cum decima ejusdem parrochie beati Petri de Chalaveda. Ad hec adjicientes, statuimus ut quecumque hodie vestra ecclesia juste possidet, sive in futurum concessione pontificum, sive principum liberalitate, vel oblatione fidelium, juste atque canonice poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Decrevimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat eandem ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere vel temerariis vexationibus perturbare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Sanctonensis episcopi canonica reverentia. Sane si quis in crastinum archiepiscopus, aut episcopus, imperator aut rex, principes aut dux, comes, vicecomes, aut ecclesiastica quelibet secularisve persona, hujus nostri decreti paginam, sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo terciove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat reumque se divino juditio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi alienus fiat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat, cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant. Amen. Datum Lemovicis, per manum Johannis Sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis IIIIo nonas januarii, indictione IIIIa, Dominice incarnationis anno Mo XCo VIo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung