CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3703     View  [Back]
Charta qua Acardus de Montemerulo, filius Wichardi, dat res suas in convadio monasterio Cluniacensi.
Notum sit fidelibus Christi presentibus et futuris, quod ego Acardus, miles, de castro quod vocant Montem Merulum, filius autem Wicardi, qui et ipse dictus est de Monte Merulo, ego, inquam, Acardus, in hac tam multa et permaxima excitatione vel expeditione christiani populi decertantis ire in Iherusalem, ad belligerandum contra paganos et Sarracenos pro Deo, et ipse tali intentione permotus, cupiensque illo ire armatus, facio conventionem hujusmodi cum domno Hugone, abbate venerabili Cluniacensi, et cum monachis ejus. Ante alios vero monachos hujus conventionis auctores mecum sunt: domnus Bernardus camerarius et domnus Gaufredus, prior de Monte Bertaldi, et domnus Geraldus de Cavariaco; itaque quandam possessionem meam quę ex paternę hereditatis jure mihi obvenit pono in convadium jam dictis senioribus, accipiens ab eis duo milia solidorum Lugdunensis monetę, et quatuor mulas. Fit vero convadium istud tali tenore, ut a nulla persona cumsanguinitatis {corr: consanguinitatis} vel cognationis meę redimi possit, nisi a me ipso. Quod si in hac peregrinatione Iherosolimitana mortuus fuero, vel quoquomodo illis in partibus remorari voluero, istud quod pro cumvadio nunc habetur, jam tunc non convadium, sed possessio legitima atque hęreditas Cluniacensis monasterii erit jure perpetuo. Si vero, Deo volente, reverti potuero, et in patria mea sine legitimo herede seminis mei defunctus fuero, nichilominus possessio ista ad jam dictum cœnobium jure perpetuo pertinebit. Jam vero denominanda ac designanda est possessio illa de qua nunc agitur. Quicquid habeo in villa Luherciaco: hoc est mansos, vineas, terras arabiles, prata, boscos et piscarias. Laudo autem et confirmo jam dictis senioribus facultatem adquirendi ab omni homine, qui habet aliquid de me in feudum in jam dicta villa et in cunctis finibus ejus. In hoc cumvadio similiter erit mansus meus de Virgerio et molendinum ad eum pertinens, et terrę, et vineę ad ipsum pertinentes, et mansus de Cohot, et molendinum ad eum pertinens, cum terris suis, quem mansum tenet Rotbertus. Ut autem ista conventio firma et inconvulsa teneatur, per sacramentum eam propria manu mea confirmo, et preter sacramentum etiam fidejussores introduco duos, videlicet Guigonem de Boiis et Zachariam de Beoleris, qui et ipsi idem sacramentum quod ego juravi juraverunt, pro hac eadem causa atque conventione, tali tenore videlicet, ut si ego aut aliquis de parte mea, in jam dicta villa vel mansis vel terris, aliquam exactionem fecerit aliquando, aut de reditibus illis aliquid sibi usurpaverit, post interrogationem et requisitionem nisi infra XL dies totum emendaverit, ego et fidejussores mei Guigo atque Zacharias intra castrum Roherterium nos in custodiam tradamus et non exeamus inde, donec totum emendatum sit, et ad sententiam seniorum Cluniacensium bene pacificatum. Factum est hoc apud Cluniacum, anno ab incarnatione Domini millesimo XCo VIo, indictione IIII, epacta XXIIIa, pascali termino II idus aprilis, concurrente IIo bissexto, regnante Philippo, rege Francorum, in sancta vero sede Romana feliciter presidente domno Urbano papa II. Factum est autem in presentia amantissimi patris domni Hugonis, abbatis Cluniacensis, eciam in manu ejus jam dictus Acardus miles et donationem fecit, et conventionem firmavit, et cum eo Bernardus miles de Chaycheo et uxor ejus Girberga, quę erat soror Acardi, et hoc idem filios suos laudaturos fore promiserunt, et dictum est: «Quicumque audax et temerarius hanc conventionem infregerit vel promissionem istam annullare temptaverit, reum se esse cognoscat atque prevaricatorem in Deum et sanctos apostolos ejus Petrum et Paulum.» S. Acardi et fidejussorum ejus, Wigonis atque Zacharię, qui cum eo conventionem hanc sacramento firmaverunt. S. Bernardi et uxoris ejus Girbergę, qui hoc idem promiserunt. S. Isdrael de Beziaco. S. Stephani de Oblaco. S. Gundoldrici senis, et Bernardi, nepotis ejus. S. Odonis, capellani. Frater Hugo scripsit, magni mendicus Hugonis.
(Au dos:) Achardi de Montemeruli.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung