CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3710     View  [Back]
Bulla Urbani papæ II, qua Figiacense monasterium coenobio Cluniacensi subjicit.
Urbanus episcopus, servus servorum Dei. Cum pro negotiis ecclesiasticis in partes Galliæ venissemus, apud Arverniam largiente Domino plenariam synodum convocavimus. Illic a Conchensis monasterii fratribus reverendę memorię Gregorii VII papę littere presentate sunt, precipientis Figiacense cenobium Conchensi cenobio uniendum, et quia per idem tempus utrique loco abbates proprii presidebant, alterutro defuncto, eum qui superstes essed, {corr: esset} utrique monasterio preferendum. Conchensis itaque cenobii abbas, quia contra litterarum ipsarum tenorem substitutus fuerat, in eodem concilio depositus, et Figiacensis, qui supervixerat, utrique loco prelatus est. Cepit ergo inter utrumque monasterium discordia tanta versari, ut et bona plurima distraherentur et animarum salus detrimentis maximis pessumdaretur. Preterea cum ad aures Cluniacensis abbatis hujusmodi constitucio pervenisset, cepit supradictas Gregorii pape litteras tamquam surrepticias calumniari et definitionem ejusdem negotii se presente aliter perpetratam testari, quandoquidem ab eodem pontifice Figiacensis locus Cluniacensi monasterio per privilegium fuerit confirmatus. Igitur cum, largiente Domino, tercia per instanciam nostra apud Nemausum synodus convenisset, cepit ejusdem negocii questio graviter agitari. Post longum vero super hac re episcoporum abbatumque tractatum, placuit cum pro apostolici privilegii conservatione, tum pro communi monasteriorum salute, ut utrique loco sicut antea fuerat abbas cardinalis restitueretur, et Figiacenses monachi sub Cluniacensis abbatis cura deinceps et provisione persisterent. Et nos igitur commune concilii decretum apostolicę auctoritatis pondere confirmantes, definitionis h[u]jus ordinem perpetuo permansurum nostri nominis litteris annotari, et sigilli nostri precepimus inpressione firmari. Si quis autem hujusce definicionis tenorem temerario ausu fuerit conatus infringere, sciat se apostolice indignationis ultionem incurrere et detrimentum sui ordinis vel officii invenire. Actum in concilio apud Nemausum, in ecclesia Sanctę Marię, VII idus julii, anno Dominicę incarnationis Mo XC.VII, indictione IIII, anno vero pontificatus domni Urbani II pape VIIII. Dat. apud Vallem Flavianam in monasterio Sancti Egidii, idibus julii.
(Au dos:) Exemplar privilegii Urbani papæ, de Fiacensi abbatia ad Cluniacum.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung