CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3712     View  [Back]
Charta qua Bernardus et frater ejus Oddo, in expeditionem Hierosolimitanam proficiscentes, dant in vadimonium monasterio Cluniacensi mansum in villa Flagiaco.
Notum sit omnibus in gremio sanctę matris ecclesię consistentibus, futuris et presentibus, quod nos Bernardus et Oddo, fratres, pro peccatorum nostrorum remissione, cum cęteris in expedicione Hierosolimam proficiscentes, mansum unum, quem habebamus in comitatu Matisconensi, in villa Flagiaco, Busart cognominatum, cum omnibus ad ipsum mansum pertinentibus, domibus videlicet, edificiis, campis, silvis, vineis, pratis, pascuis, vercariis, aquis aquarumque decursibus, terris cultis et incultis, domno Artaldo, decano de Lordono, in vadimonium pro centum solidis misimus. Hoc autem ea conditione fecimus, ut si in hac peregrinatione quam aggredimur, ut sunt humana, morte preventi fuerimus, mansus ipse cum omni integritate in Sancti Petri et Cluniacensis monasterii, cui preest reverendus pater Hugo, perpetua maneat dominacione. Quod et si redierimus et mansum redemerimus, in vita nostra tantum teneamus; post decessum vero nostrum, nullus heredum nostrorum in eo aliquid requirere presumat, sed ad beatum Petrum et locum Cluniacum pro salute nostra et omnium parentum nostrorum vivorum et defunctorum, et in sepulturę nostrę locum, cum omni integritate sua, nemine contradicente, perveniat. Terminatur vero ipse mansus a mane via publica et a tribus partibus Sancti Petri terra. Si quis autem hanc donationem vel vendicionem calumniari presumpserit, non vendicet quod requirit, sed omni maledictioni et perpetuę excommunicationi subjectus, Deum et beatos apostolos peccati sui ultores inveniat, nisi resipuerit. S. Bernardi et Oddonis, qui donationem vel vendicionem fecerunt. S. Umberti Ungri. S. Ilii de Craia. S. fratris ejus. S. Hugonis Meruli, qui habet sororem eorum, et aliorum multorum.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung