CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3713     View  [Back]
Charta qua Hugo Burdinus et uxor ejus Roscelina dant monasterio Cluniacensi res suas in villa Lornant.
Sciant omnes futuri et presentes, quod ego Hugo Burdinus, quia filios carnales qui mihi succedant in hereditate non habeo, filios spiritales mihi eligo, Deumque et beatos apostolos Petrum et Paulum monachosque Cluniacenses, quibus preest pariter et prodest venerabilis abbas domnus Hugo, heredes mihi instituo, pro animę meę et omnium parentum meorum vivorum et defunctorum remedio, ut spiritualium eorum in aliquo participes exsistamus, quibus de nostris carnalibus quantumcunque succurrimus. Dono itaque servis Dei habitatoribus prefati monasterii, in comitatu Matisconensi, in villa Lornant, clausum unum optimum et omnem hereditatem meam quacumque locorum sitam, in domibus, edificiis, curtilis, vercariis, silvis, vineis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, terris cultis et incultis: ea convencione ut uxorem meam, Roscelinam nomine, cum defuncta fuerit, honeste suscipientes sepeliant, Ubertum quoque clericum, quem enutrivi et in filium mihi adoptavi, cum voluerit, ad monachicum habitum recipiant. S. Hugonis, qui hoc donum fecit. Sed et ego Roscelina, post mortem domini mei prefati Hugonis, cum domno Artaldo, decano de Lordono, consentiente domno Hugone abbate, placitum feci, ut hanc hereditatem mihi in vita mea dimitteret et post mortem meam omnis hereditas quoque mea, in domibus, edificiis, curtilis, vercariis, silvis, vineis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, terris cultis et incultis, in dominatione Sancti Petri remaneret, et in vestituram singulis annis VI denarios persolverem, ea tamen ratione, ut prefatus Hubertus clericus quamdiu in seculo fuerit domum meam et vasa et cętera utensilia in beneficio de ipso decano teneat; post mortem vero ejus vel monachatum, omnia cum integritate ad Sanctum Petrum perveniant. S. Roscelinę, uxoris ejus, quę laudavit et auxit. S. Gunterii presbiteri. S. Huberti presbiteri. S. Huberti et Bernardi de Oblaco. S. Gisleberti, prepositi de Lordono, et aliorum.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung