CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3714     View  [Back]
Charta qua Hugo et Landricus de Cristuls, fratres, dant monasterio Cluniacensi mansum in loco qui dicitur Colongias.
Notum sit fidelibus cunctis, presentibus et futuris, quod nos Hugo et Landricus fratres, de Cristuls, peccatorum nostrorum mole pressi, metu futuri judicii, ut aliquam partem et societatem mereamur cum electis Dei, donamus Deo et beatis apostolis Petro et Paulo atque Cluniacensi monesterio, cui preest pariter et prodest venerabilis abbas domnus Hugo, aliquid de hereditate nostra, quę est in pago Matisconensi sita, in loco qui vocatur Colongias, hoc est mansum illum quem quondam pater noster Dalmatius matri nostrę dederat, et pro sepultura sua dari jusserat. Hunc ergo mansum, cum omnibus ad se pertinentibus, domibus videlicet, edificiis, curtilis, vercariis, silvis, vineis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, terris cultis et incultis, consentiente et laudante matre nostra, pro remedio animarum nostrarum, patris et matris nostrę, et omnium parentum nostrorum, vivorum et mortuorum, et omnium christianorum donamus, et a domno Artaldo, decano de Lordono, pro hac donacione XXX solidos accepimus. Si quis autem hanc donationem vel vendicionem calumpniari presumpserit, non vendicet quod requirit, sed omni maledictioni et perpetuę excommunicationi subjectus, Deum et beatos apostolos peccati sui ultores inveniat, nisi resipuerit. S. Hugonis et Landrici et matris eorum, qui hanc venundacionem vel donationem fecerunt. S. Hugonis. S. Ilii de Craia. S. Fulcaldi, cellelarii de Blanusco, et multorum aliorum. S. Injelberti de Curtavas.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung