CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3715     View  [Back]
Charta qua Hugo li Abandonez dat monasterio Cluniacensi res suas in potestate de Blanou et in aliis locis.
Notum sit omnibus, quibus hęc scire convenit, quoniam ego Hugo li Abandonez dedi Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo de Cluniaco hereditatem quam habebam ex parte patris et omnia quę ipse pater meus et ego calumpniabamur in potestate de Blanou, terras, servos et ancillas, et francos, et quicquid calumpniabamur dedi in manu domni Hugonis abbatis, et domni Josceranni prioris, et domni Artaldi, decani de Lordono, deinde juravi manu mea et mei juraverunt et laudaverunt, quorum nomina hęc sunt: Gislebertus de Seczei, Johannes filius ejus, Petrus clericus filius ejus, Landricus filius ejus, Petrus prepositus Arsmala, Bernardus filius ejus, Gislebertus de Martile, Rotbertus de Prails. Hujus doni et hujus juramenti testes sunt Joscerannus de Jhopire, Landricus Grossus, Engelbertus de Curtevahc. Et ego Hugo li Abandenez in fine meo dedi de alodio meo, quod est ad Praichis et ad Chescei, dotalicium matris meę post excessum ejusdem mee matris, quę adhuc vivebat. Hoc donum feci in manu domni Artaldi, decani de Lurdon, ad Turniz, ubi post hęc defunctus sum. Qui ex his aliqua calumpniari voluerit, anathema sit; fiat, fiat.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung