CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3716     View  [Back]
Charta qua Walterius, filius Walterii, notum facit se omnia quæ antecessores monasterio Cluniacensi dederant werpivisse.
In nomine Domini. Noverint fideles cuncti, tam presentes quam futuri, quod ego Walterius, filius Walterii, omnia quę antecessores mei dederunt Sancto Petro et monasterio Cluniacensi, in capitulo, recepta eorum societate, coram omnibus monachis laudavi et confirmavi, atque si quid eis calumpniabar juste sive injuste vuerpivi, et ob hoc a domno Artaldo, decano de Lordono, XXX solidos accepi. S. Walterii, qui hanc confirmacionem fecit et firmari rogavit, S. Wichardi clerici, cognomento Bruni, S. Gisleberti, prepositi de Lordono, S. Fulcoldi, cellelarii de Blanusco, qui omnes testes fuerunt et firmaverunt.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung