CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3717     View  [Back]
Charta qua Stephanus comes et uxor ejus Ad[ela] monasterium Sancti Germani Autissiodorensis monachis Cluniacensibus committunt.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego St[ephanus] comes et uxor mea Ad[ela], considerantes pondus honoris nobis a Deo commissi, et trementes examen divini juditii, premeditari cepimus qualiter abbatias michi a patribus meis quasi sub jure regali dimissas, pro communi parentum et omnium fidelium salute, secundum ordinem Sancti Benedicti ordinare valeremus. Unde unam que sub honore sanctissimi confessoris atque pontificis Germani constructa est, et antiquitus sublimata, quia pene ab incolis prave viventibus dirui videbatur, ex consensu et rogatu domni Urbani pape, religioni Cluniacensis cenobii subjugare disposuimus. Sepius itaque domnus Hugo abbas a nobis nostrisque admonitus, immo a domno papa et ab ipso pontifice Autisioderensi magisque nimia pietate coactus, domnum Hey[nricum] priorem Cluniacensem, domnum quoque Willelmum, priorem de Caritate, ad nos direxerunt; per quorum manum, laudante duce Burgundie Odone, a quo eandem abbatiam in benefitio habebam, uxore mea et filiis [meis] laudantibus, principibus quoque ipsius patrię, Willelmo scilicet Nivernensi comite, et Waltero vicecomite, ceterisque quampluribus, Deo et Sancto Petro locoque Cluniacensi et domno Hugoni abbati suisque successoribus, ad regendum et disponendum abbatem et cetera secundum ordinem et voluntatem suam donavi, et possidendam ipsam abbatiam concessi: sic tamen, ut quasdam quas ibi habebam consuetudines ad locum tuendum et in meis adventibus serviendum retinerem. Convenientibus autem nobis XVIIII kalendas decembris, in capitulo Sancti Germani, postulantibus universis, predictus prior tradidit fratribus in abbatem nepotem patris sui domni Hugonis, abbatis ad regendum eos et disponendum locum secundum regulam Sancti Benedicti et instituta Cluniensis monasterii, ad tenendum et faciendum libere servitium Dei et Sancti Germani, collaudante hęc Umb[aldo] episcopo et vobis clero et populo; ipsis vero monachis se obedire his communiter requirenti presuli non parva voce promittentibus, auxiliante Domino Jesu Christo, cui est honor et gloria in secula seculorum. Amen. Regnante Philippo rege. Testes hujus rei sunt W. comes Nivernensis, Walterus vicecomes, Gotefredus dapifer comitis St[ephani.] Signum comitis Stephani †. Signum comitisse uxoris ejus †. (Sceau pendant du comte de Nevers)
(Au dos:) Preceptum de Sancto Germano [Autiss.].
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung