CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3719     View  [Back]
Charta qua Willelmus, Arvernorum episcopus, concedit monachis Celsiniensibus ecclesiam Sancti Pardulfi cum capella de Turre.
Religio munda et inmaculata apud Deum et patrem hęc est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum; pupilli vero filii sunt ęcclesię, qui in tribulatione sunt cum mala mundi propter patris hereditatem coguntur tolerare. Ecclesia nempe quasi vidua est, quę licet cum sponso suo partim regnet in gloria cęlestis patrię, partim tamen peregrinatur in exilio captivitatis suę. Istis etiam pupillis rex omnium regnorum et eorum matri vidue sponsus et dominus, pro qualitate meritorum disponit ac preparat regnum sempiternum; ipso eodemque quibusdam sibi presentibus dicente: «Vos estis qui permansistis mecum in temptationibus meis, et ego disponam vobis, sicut disposuit mihi pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo.» Hujus scilicet regni regina est ęcclesia, et ejus regis amabilis sponsa, quę non cum pupillis, sed pocius cum liberis gaudebit de castissimi sponsi amplexu in ęternitate et accipiet regnandi premia pro exilii labore. Hanc vidęlicet viduam, ego Willelmus, Arvernorum episcopus, Dalmacii de Bafia filius, non ignorans visitari et in sua necessitate consolari, religionem esse mundam et inmaculatam, die quadam utilitatis gratia meam peragrans parrochiam, Cęlsinanias deveni, fratres visitavi, et ut pro meis delictis Deo supplicarent obnixius obsecravi, et de multis eos exortans, quod id michi et omnibus fidelibus deberent evidentissimis rationibus demonstravi. Inter quę etiam prior loci Stephanus, qui jamdudum pro ęcclesia Sancti Pardulfi, quę eorum censualis erat, me interpellaverat, ut eam loco Celsiniensium et ejus habitatoribus concederem, et jure perpetuo habendam darem, omnium precibus rogavit. Quibus auditis annui, et eorum precibus adquiescens, Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et presentibus fratribus et omnibus eorum successoribus predictam ęcclesiam, cum capella sua de Turre concessi, et absque omnium succedentium calumpnia contradidi, tenensque Sancti Benedicti regulam manu propria confirmavi, salvo tamen pontificali jure et episcopalis dignitatis regimine. Cujus nempe concessionis ac donationis subtitulatos testes continet opus hujus donationis. Signum Willelmi episcopi. S. Stephani, ejus consanguinei et Cęlsiniensium prioris. S. Giberti archipresbiteri. S. Mauricii, prioris Majenciaci. S. Hugonis, prioris Baorti.
(Au dos:) Donum Willelmi episcopi, de ecclesia Sancti Pardulfi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung