CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3734     View  [Back]
Charta qua Raina et maritus ejus Humbertus dant monasterio Cluniacensi res suas apud Masciacum, Tasellas et alios locos.
Notum sit omnibus hominibus, quod quædam nobilis domina, nomine Raina, dedit Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et monachis Cluniacensibus de alodio suo apud Masciacum, unum mansum cum servo Aldranno et una filiarum ejus, cum omnibus terris quas tenebat Aldrannus, et in eadem villa unam vineam magnam juxta suam condaminam sitam; et apud Tasellas dedit mansum sacerdotale cum omnibus terris. Vir autem ejus Hunbertus, pro benivolentia et salute illius, dedit de alodio suo apud Saciacum medietatem medietatis unius campi, et frater ejus Bernardus dedit aliam medietatem ipsius medietatis campi, quod vocatur Altrunc. Hæc omnia dederunt pro requie animarum suarum, et ut domina, si vellet, apud Marciniacum monacha efficeretur. Sciendum quod predictus Hunbertus pro requie animæ suæ post mortem suam, supradictis donis adjunxit mansum Bernardi de Canino, et insuper omne alodium quod habebat apud Tasellas et apud Saciacum, scilicet vineas, prata, campos. Supradicta vero domina, bene providens animę suę, dedit dono, sicut et predicta, cuncta quę habebat apud Masciacum, videlicet vineas, terras cultas et incultas, et molendinum et silvas et prata, et servos cum ancillis, si Achardus filius ejus absque legitimo herede mortuus fuerit; si vero legitimum heredem habuerit, [de] supradictis honoribus donum faciat Cluniaco conveniens fratribus ibidem Deo servientibus. Sed et si istius heres sine legitimo herede mortem subierit, supradicta conventione omnia Cluniacus habeat. Hæc dona facta sunt tempore domni Hugonis venerabilis abbatis, per manum domni Artaldi, de Lordono tunc decani. Horum donorum testes fuerunt, Willelmus decanus de Besorniaco, Ubertus de Saliaco, Hugo Burdinus, Bernardus infans de Oblaco et multi alii. Achardus filius eorum et laudavit et dedit. Domnus autem Bernardus, camerarius Cluniacensis, dedit magnam partem pecuniæ, videlicet mille et centum solidos de pecunia Girardi Viennensis, pro susceptione ejusdem dominę Marciniaco, et eandem dominam bene ac sufficienter vestivit; et decrevit atque constituit, cum voluntate et jussione domni Hugonis abbatis, necnon et domni Yvonis Cluniacensis prioris, domni quoque Artaldi, eo tempore de Lordono decani, ut de hac donatione omnibus annis per succedentia tempora daretur fratribus Cluniacensibus plena refectio a decano Lordonensi in anniversario domni Girardi Viennensis, qui multa dona Cluniaco condonavit. Et quia timuit ne non sufficeret ipsa donatio ad predictam refectionem perficiendam, adjunxit ei mansum de Busart, quem comparavit centum solidis de duobus fratribus Bernardo et Oddone, qui cognominati sunt Ungri.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung