CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3737     View  [Back]
Charta qua Stephanus de Niblens Hierosolymam proficiscens dat monasterio Cluniacensi hereditatem suam in villis Blanusco, Pradilis et Cheszei.
Quoniam via hęc polluta est in qua ambulamus, maxime nos qui sub seculari habitu temporali milicia implicamur, oportet ut ad patriam de qua propter primi parentis peccatum exulamus, suspirando et prout possumus bene operando redire nitamur. Nam humani generis creator et post lapsum reparator cęlestisque vitę monstrator, quomodo ad hanc rediri possit ostendit, cum inter alia virtutum et doctrinarum suarum insignia opera misericordię maxime sibi complacere perdocuit, adeo ut quę in pauperes expenduntur in se expensa glorietur et in judicio horum se remuneratorem esse testetur. Dicet enim hujusmodi operatoribus: «Quia dedistis mihi manducare cum esurivi, venite, percipite regnum vobis paratum, benedicti patris mei»; et illis referentibus: «Quando talia tibi Deus inpendimus? quando, dicet, fecistis uni ex minimis meis istis, mihi fecistis». Et item: «Date elemosinam, et omnia munda sunt vobis»; et: «Thesaurizate vobis thesauros in cęlo, ubi nec erugo, nec tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur»; et: «Facite vobis amicos de iniquo mammona, qui vos recipiant in ęterna tabernacula». Hec omnia et hujusmodi, quamvis miles, non surda aure preteriens, ego Stephanus de Niblens, et considerans peccatorum meorum multitudinem et Domini nostri Jesu Christi pietatem, mansuetudinem ac miserationem, quia cum dives esset, nostri causa pauper factus est, aliquid ei retribuere decrevi, pro omnibus quę indigno gratis tribuit mihi. Statui ergo Hierusalem adire, ubi Deus homo visus et cum hominibus est conversatus, ac in loco ubi steterunt pedes ejus adorare. Sed conventus jam ante a domno Artaldo, decano de Lordono, fueram de quibusdam terris meis inter terras Sancti Petri positis, ubi homines mei hominibus Sancti Petri multa mala, me nesciente et nolente, inferebant et audire eum dissimulabam. Tandem hoc itinere arrepto, in me redii, et juxta peticionem ejus omnes hujusmodi impietatis obligationes dissolvi, omneque onus disrupi, ne aliquod deinceps Sancti Petri hominibus posset gravamen oriri; maximeque quia me meosque in aliis locis ampli honoris possessores his bene et sine gravi dispendio carere posse perspexi, unde parum profectus, plurimum vero peccati una cum eis contraxi. Dono itaque Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo atque Cluniacensi monasterio, cui preest pariter et prodest venerandus pater et abbas domnus Hugo, et de meo jure in eorum jus dominationemque transfundo aliquid de hereditate mea, ut dum eis de meis temporalibus ex parte concurro, ipsi mihi de suis habundantiis succurrant in futuro. Sunt autem res ipsę in comitatu Matisconensi sitę, in villis Blanusco et Pradilis et Cheszei: in Blanusco videlicet vuardam et salvamentum quod in tota valle illa calumpniabar, una cum liberis, servis et ancillis quos ibi requirebam; quicquid juste requirebam vel habebam dono, quicquid injuste calumniabar vuerpio et contempno, pro animę meę et omnium parentum meorum vivorum ac defunctorum salute et requie. Nam et hoc ipsum donum de Blanusco frater meus Hugo li Abandonez et nepos meus Walterius fecerant, atque a predicto decano, domno videlicet Artaldo, Hugo D solidos, Walterius XXX acceperant; sed ego post eos hoc devotius et perfectius feci, quia dilectionem domni abbatis et Cluniacensium fratrum erga me ampliorem cognovi. Domnus enim abbas cum ante eum veniens, cor meum de hoc itinere ei aperui, et donum hoc in manu ejus feci, signum salutis, id est sanctę Crucis humero et anulum imposuit digito; a fratribus autem societatem eorum suscepi in capitulo, insuper et hoc mandatum a domno abbate accepi, ut si obitus meus in hac via eveniret, illi mandarem per aliquem meum familiarem, et ipse scribi me faceret, ut omni tempore apud Cluniacum mei memoria duraret. In Pradilis vero et Chescei dono quicquid ibi habeo cultum et incultum, quesitum et inquirendum, totum ad integrum jure perpetuo a monachis Cluniacensibus possidendum, terras videlicet arabiles et inarabiles, vineas, campos, prata, silvas, boscos, fontes, aquas et aquarum decursus, omnesque quas ibi habebam consuetudines, et omnia servitia, omnes quoque liberos, servos et ancillas ipsam terram inhabitantes. Est autem in hac terra unus mansus, quem monachi Trinorchienses sibi datum a fratre meo Hugone dicunt: qui si legali et veraci testimonio probare possunt quę dicunt, teneant et sibi concessa possideant; sin autem, ad legitimos revertatur, cum omnibus appenditiis suis, possessores, id est dominos, et ut audacter loquar, jam fratres meos monachos Cluniacenses. Et quamvis hoc specialiter pro anima mea fecerim, accepi tamen a domno Artaldo L solidos, et duas mulas optimas. Factum est hoc donum anno Verbi incarnati M. C., indictione VIIII, VIta feria, XVII kalendas julii, primum in capitulo Cluniacensi per regulam Sancti Benedicti, deinde per cartam super altare Sancti Petri, postremo in manus venerandi patris Hugonis abbatis, anno LII ejus ordinationis; et Hugo Blancus quem residui honoris mei heredem reliqui hoc confirmavit et laudavit. Si quis autem filiorum vel heredum meorum huic dono contradixerit aut aliquam violentiam in ipsa terra exercere presumpserit, ab omnipotente Deo maledicatur, et ab omni hereditate mea extraneus habeatur, insuper et ęterno condempnatus judicio, quicunque fuerit vel propinquus vel extraneus qui hoc donum irritum facere voluerit, anathema maranatha, cum Dathan et Abiron Judaque traditore perpetuis ignibus concremetur, et ab electorum societate segregetur, nisi digna satisfactione pęnituerit, et male pervasa vel inquietata suis dominis et possessoribus quieta et redintegrata restituerit. Et licet hoc donum ita sit manifestum, ut astipulatione et testimonio non indigeat testium, tamen, ut stabilius perseveret, etiam testium assertio illud confirmet ac roboret. Sunt autem hii qui interfuerunt, et testes ac roboratores existunt: Siguinus de Branciduno, Wichardus de Sala, Hunbertus Pesanz, Milo de Niblens, Ilius de Craia, Gauscerannus de Curtavas, Giselbertus de Lordono prepositus, Bernardus de Fraxino, Giselbertus de Martilei, Gaubertus de Praiz, et fratres ejus Rotbertus et Bernardus, Artus, Silvester, Folcadus de Blanusco cellararius, Durannus de Sancta Maria, Erkenbaldus de Cavineis, Amicus presbiter, Petrus Corduan, Walterius de Tasi. Concedo etiam coram ipsis testibus, ut decanus de Lordono porcos suos in omnes silvas et boscos meos, cuicunque eos dederim vel dimiserim, ad pastum mittat, et pasnadium omnino de hoc nulli tribuat. Sed et homines qui terram istam incolunt porcos suos in boscos et silvas easdem mittant, pasnadiumque domino suo, id est decano de Lordono, reddant. Si quis hoc calumniatur, maledictione et anathemate superiori feriatur.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung