CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3743     View  [Back]
Charta qua notum est Stephanum comitem Matisconensem werpivisse consuetudines quas habebat in manso de Mohel, quem monasterio Cluniacensi Bernardus, Durannus, etc. dederant.
Noverint omnes presentes et futuri, quod Bernardus, Durannus, Hugo et Arlebaldus de Mohel, et mater ipsorum donaverunt Deo et beato Petro et domno Hugoni abbati, ad locum Cluniacum, totum mansum de Mohel, sicut habetur in terra plana, in vineis, pratis, molendinis et boscis. Hoc donum fecerunt predicti fratres pro suis et parentum suorum animabus, et in capitulo Cluniacensi coram omni conventu laudaverunt et confirmaverunt. Sed in hoc manso habebam ego Stephanus, comes Matisconensis, per consuetudinem tres modios vini et unum sextarium avenę. Unde noverint omnes sanctę ecclesię filii, quod ego Stephanus comes hanc consuetudinem quam ibi habebam, scilicet tres modios vini et medietatem sextarii avenę (quia alteram medietatem tenet vicecomes de me), dono Deo et beato Petro et domno Hugoni abbati reverendo ad locum Cluniacum; omnem etiam torturam atque tolturam quam in eodem manso faciebam, aut ego sive aliquis sub potestate mea, dono et finio, et ex toto werpio similiter Deo et beato Petro ad eundem locum Cluniacum, pro anima mea et pro animabus antecessorum meorum, et omnium successorum meorum, ut Deus omnipotens per intercessionem beati Petri, et per preces et orationes fratrum Cluniacensium tribuat mihi hanc vitam sic transire, ut ad ęternam possim pervenire, et antecessores meos absolvat de injuriis quas in eodem manso fecerunt, et ipsis requiem ęternam concedat, et successoribus meis pacem et virtutem tribuat, eosque ad bonum finem perducat. Hoc donum feci ego Stephanus comes Deo et beato Petro, et domno Hugoni Cluniacensium venerando abbati, in manum domni Bernardi, decani de Chivinnis, in presentia domni Dalmacii Joret, religiosi monachi, et domni Narduini, fratris ejus. Anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo, sedente in Romana ecclesia Pascali papa secundo; Berardo, Matisconensium episcopo. Quod si quis successorum meorum, hoc donum quod ego feci pro remedio animę meę et pro remedio omnium parentum meorum, tam preteritorum quam futurorum, deleverit, aut violaverit, aut Clunicensi loco de ipso nocuerit, noceat illi quicquid est in cęlo aut in terra, et deleat illum Deus de libro vitę, donec ad emendationem veniat, et satisfactionem Cluniacensi loco faciat. Hujus doni testes sunt et auditores atque laudatores: Ulricus de Balgiaco et conjunx ipsius; Gaufredus de Maile, et Artardus, frater ejus, prepositus Matisconensis, Joannes de Blani, canonicus Matiscensis, Wicardus Crevasant.
(Au dos:) Carta de manso de Mohel.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung