CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3744     View  [Back]
Charta qua notum est Faletrudem, filiam Artaldi de Saniperio, sororem Hugonis de Berziaco, dedisse terram suam de Berziaco monasterio Cluniacensi, quod confirmaverunt postea frater et maritus ejus.
Noverint omnes presentes et futuri, quod Faletrudis, filia Artaldi de Saniperio, soror Hugonis de Berziaco, dedit Domino Deo et beato Petro ad locum Cluniacum, terram de Berziaco villa, sicut habebat et tenebat ipsam, tempore Stephani, prioris mariti sui, aut Rollani, secundi, scilicet in agris, ortis, vineis, pratis, molendinis, boscis et aquis, cum hominibus ipsius terræ, et si quid est aliud quod ad terram illam de Berziaco villa, pertineat. Hoc votum et hoc donum fecit predicta Faletrudis relicta vidua a priore marito mortuo, antequam secundo nupssisset, videlicet Rollanno Brixano, in presentia domni Seguini, domni abbatis Hugonis camerarii; qui videlicet Seguinus hoc donum ab ea suscepit, et in presentia domni Giraldi, decani de Chavariaco, laudante Hugone, fratre ejus, qui et habuit inde ducentos solidos et unum mulum. Mortua autem Faletrude, denuo predictus Rollannus, cui nupserat, et Hugo, frater ejus, donaverunt et reddiderunt totam terram illam Deo et beato Petro ad locum Cluniacum, in presentia domni Hugonis abbatis, et juravit Rollannus, ut si unquam faceret forfactum Sancto Petro vel loco Cluniacensi, in terra illa, vel usquam alibi pro terra illa, vel vir vel fęmina ingenio ejus, vel assensu ejus, infra quatuordecim dies post submonitionem et requisitionem abbatis Cluniacensis seu prioris, seu etiam camerarii, vel cujuslibet ab eis missi, aut summam tolti per capitale reddat, aut in prehensionem semet ipsum intra Cluniacum conducat, et inde nulla ratione exeat, nisi licentia predictorum seniorum induciatus, et ad terminum induciarum iterum se in prehensionem Cluniacum conducat, et hoc tamdiu faciat, donec summam tolti ad integrum reddat. Quod si alius quilibet homo, quem ipse Rollannus justiciare aut per suum corpus, aut per suum habere possit, aut constringere, in predicta terra vel alibi pro ipsa terra forfactum fecerit, cum, sicut dictum est, per supradictas personas requisitus fuerit, nisi per capitale reddi fecerit, lege suprascripta in prehensionem se conducat. Quod si talis est ille qui injuriam fecerit, quem Rollanus justiciare non possit, fideliter de illo Clunienses adjuvet seniores, et ut de calumniis quę in predicta terra erant, quando hæc convenientia facta fuit, pacem Cluniensi loco faciat, et si aliquando ibidem calumnię obortę fuerint, legalis testis et fidelis adjutor Cluniensi loco de illis existat, et ut terram istam, sicut supra nominata est, infantes suos donare et laudare faciat, postquam commoniti fuerint ab aliquo supradictorum seniorum, Deo et beato Petro et Cluniacensi loco, ac jurare eodem modo quo ipse Rollannus jusjurandum superius narratum de hoc dono fecit. Super hoc etiam misit obsides Rollannus, quorum nomina in sequentibus scribentur, qui omnes juraverunt, quod si ipse jusjurandum quod fecit infregerit, aut Cluniensis locus per jusjurandum ejus forfactum quod factum fuerit recuperare non poterit, infra quatordecim dies postquam requisiti et commoniti fuerint ab abbate Cluniensi, sive a priore, vel a camerario, aut ab aliquo eorum misso, vel forfactum per capitale emendare faciant, aut in prehensionem se ipsos Cluniacum per suprascriptam legem conducant. Isti etiam ostagii juraverunt, ut si Rollannus antequam infantes illi donum et sacramentum de terra ista faciant mortuus fuerit, et infantes ab aliqua supradictorum personarum requisiti, donum et sacramentum facere noluerint, aut interim aliquam torturam in terra ista facere presumpserint, infra quatuordecim dies postquam ipsi ostagii a qualibet predictarum personarum commoniti fuerint, aut infantes donum et sacramentum de ista terra persolvere et torturam, si aliqua inlata fuerit, emendare faciant, aut juxta suprascriptam legem se ipsos in prehensionem Cluniacum conducant; et postquam infantes donum et sacramentum sicut jam dictum est fecerint, si postea jusjurandum fregerint et commoniti emendare noluerint, infra XIIII dies, sicut diximus de Rollanno, postquam obsides ab aliquo predictorum seniorum requisiti fuerint, per suprascriptam legem Cluniacum se in prehensionem perducant. In sacramento Rollanni et in sacramento obsidum continetur, ut cum aliquis istorum obierit ostagiorum, infra XIIII dies postquam ille Rollannus requisitus fuerit ab aliquo predictorum seniorum, in loco mortui alterum ejusdem valentię mittat juxta laudamentum decani de Chavariaco, et decani de Montebertaldo, et decani de Romanis. Hugo de Berziaco juravit, ut si ipse seu aliquis homo quem justiciare possit in hac predicta terra, aut alibi pro hac terra, aliquid dampni intulerit, infra XIIII dies capitale reddat aut reddere faciat, aut juxta predictam legem, donec ad integrum emendetur, se in captionem Cluniaco conducat; et si alius quem justiciare non possit, torturam illam fecerit, de illis fidelis adjutor Cluniaco loco existat. Noverit omnis homo, quod ego Rollannus Brixanus, pro hac terra recepi a monachis Cluniacensibus IIII milia solidos, quos ego tradidi Hugoni de Berziaco pro terris emendis ad opus predictorum infantum. Hugo etiam de Berziaco habuit ducentos solidos ab ipsis monachis et unum palefredum pro laudamento et dono istius terrę; hanc conditionem et votum ambo ponentes, ut si quis heres noster hoc donum quod prius fecit Faletrudis, et nos ambo laudando et confirmando iterum perfecimus, violaverit, aut Cluniaco inde nocuerit, totius nostrę hereditatis indignus et in conspectu Dei reus existat, donec ad emendationem et satisfactionem erga Cluniacum locum et ibi Deo servientes veniat. Factum est hoc donum a Rollanno et Hugone, sicut hic scriptum est, in presentia domni Hugonis abbatis, astantibus et audientibus multis Cluniacensibus fratribus: domno Heynrico priore, Bernardo camerario, Hugone cellarario, Ilio decano, Seguino, priore de Marciniaco, Gauceranno Grosso, aliisque quos longum est enumerare. Anno ab incarnatione Domini M. C. sedente in Romana æcclesia Paschali papa secundo. Hujus testes sunt Bernardus de Catché, Gaufredus de Mailé, Wichardus de Salenniaco, Villelmus de Civignone, Ansedeus Rebutinus, Hugo de Solenniaco, Acardus de Brueria, Durannus de Sancta Maria, Petrus clericus de Sancto Nicetio, Gaschet, Johannes sacrista et plures alii. Hęc sunt nomina obsidum: Bernardus de Mentenaco, Jarento de Mesornaco, Stephanus de Masiriaco, Hugo de Asneria, Humbertus de Domno Martino, Bernardus de Bauvero, Leodegarius de Villa, Ansedeus Rebutinus, Rainardus de Lent, Rainaldus et Petrus de Soloniaco, Durannus et Wido de Sancto Nicetio, Wigo de Brueria, Morannus de Mailé. Gaschez, Richardus, Polonię, Alardus, Barbuz, Wichardus prepositus, Andefredus, Constantinus, Tetbertus, Petrus Unfrez, Isengerius, Durannus Ruilarz: hii duodecim servientes juraverunt hoc ipsum quod et alii obsides, et hoc insuper, ut si ipsi vel aliquis homo quem justiciare possint in hac terra forfactum fecerint, si ante emendatum non fuerit, infra quatuordecim dies postquam ab aliquo supradictorum seniorum requisiti fuerint, per supradictam legem se ipsos Cluniacum in prehensionem conducant.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung