CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3747     View  [Back]
Charta qua eadem Ermentrudis dat monasterio Cluniacensi terras ad Cuelatum, etc.
Hæc est carta de terra quam dedit Cluniaco, pro sepultura sua, Ermentrudis, mulier Bertardi Brancidunensis, terram scilicet quam habebat ad Cuelatum et ad Colonias, IIII peciolas vineę et II prati, et ad Chessitum I jurnalem de terra, et I peciam prati, et quandam ancillam et filium ejus. De Vuidone autem nepote suo conventum fecit, ut apud Cluniacum sepeliretur, et terram quam ipse puer ex parte Ermentrudis tenebat, si absque herede moreretur, Sancto daret Petro. Testibus Dodone presbitero, et Vuilelmo presbitero, Heenrico quoque et uxore sua.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung