CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3750     View  [Back]
Charta qua Bernardus miles, filius Bernardi de Glana, dat monasterio Cluniacensi molendinum super pontem Grisonis, etc.
Ego Bernardus miles, filius Bernardi de Glana, pro redemptione anime patris mei et matris mee fratrumque meorum, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, Cluniaco loco, cui preest domnus Hugo abbas, unum mansum integrum et unum servum, nomine Adalelmum, cum filiis suis, et unum molendinum desuper pontem de Grisone, eo tenore ut ipse miles accipiat a nobis hoc quod exierit, medietatem in beneficium, videlicet de molendino; ita tamen ut ipse quamdiu vixerit in suo proprio teneat et possideat integrum. Ea conventione, ut si ipse obierit in tali loco, videlicet prope istum locum, et nobis intimatus fuerit, eum sepeliamus. Hanc autem elemosimam fecerunt, laudaverunt et firmaverunt hii: Paganus de Capella, Bernardus de Vissando, Jocerannus de Oblat, Bernardus de Breras, Constancyus, Pellætanus. Si quis hanc cartam calumpniatus fuerit, sit anathema maranatha in anima et corpore.
(Au dos:) De Campiloco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung