CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3760     View  [Back]
Charta qua notum est Heliam, fratrem Hugonis de Basinens, placitavisse cum Odone de Chiviniis de quodam prato in villa Caceliaco, quod frater ejus in wadimonium monasterio Cluniacensi miserat.
Cum constet genus humanum torrentis more ab ortu semper ad occasum defluere, facta quoque hominum et dicta simul cum eo deperire, dignum duximus ea consignare litteris que volumus commendare posteris. Quam ob causam, notum sit quod Hugo de Basinens misit in vuadimonium monachis Cluniensibus unum pratum in villa que dicitur de Caceliaco pro centum quinquagenta solidis, quam etiam donec ipse vixit absque alicujus contradictione tenuerunt. Post mortem denique ipsius, calumpniavit hoc Helias, frater ejus, et contradixit. Domnus autem Oddo, qui tunc obedientiam regebat de Chiviniis, ad quam spectat terra illa, tandem placitavit cum eo, et auctorizavit et laudavit ipse, quatinus predictam terram haberent et tenerent in pace absque contradictione, donec predicta eis redderetur pecunia, centum videlicet quinquaginta solidi. Hoc autem, per consilium domni Wigodi de Pisait, fratris ipsius, et domni Gauzeranni, Matisconensis decani, qui etiam laudatores fuerunt, [et] promiserunt ut per fidem adjuvarent ipsi Odoni, si hoc placitum Helias non teneret, factum fuit. Testes et firmatores pacis hujus rei fuerunt Bernardus Vicarius et Aymo Rebutinus. Actum igitur fuit in curtile domni G[auzeranni], decani Matiscensi, videntibus Umberto de Ladosa et Gaufredo de Blanio, Humberto decano Cluniensi; propter hoc accepit XXV solidos ipse Helias a predicto Oddone, decano de Chiviniis.
(Au dos:) Carta de Caciasa.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung