CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3762     View  [Back]
Charta qua notum est Wigonem de Varennis et alios dedisse monachis Cluniacensibus monasterium Sancti Andreæ de Tamponiaco.
Notum sit omnibus fidelibus presentibus et subsequentibus, quod Wigo de Varennis et Gaufridus, frater ejus, Hugo de Moneta et Rainaldus de Luziaco, Gaufridus Rubrus et Seguinus de Glana, omnes isti cum heredibus suis dederunt Deo et sancte Marie genitrici Dei et beatis apostolis Petro et Paulo atque domno Hugoni Cluniacensi abbati hanc possessionem, que vocatur Tanponiacus, ubi constructum est monasterium Sancti Andree apostoli, ad integrum, et absque uno retinaculo, pro remedio animarum suarum, quatinus Deus omnipotens qui ad necessaria dare mortalibus terrena curavit, pro hac elemosina et ceteris sue vite bonis operibus eis terrena viventium portiones concedere cum fidelibus dignetur in requie perpetua. Testes hujus doni existunt Richardus de Extheiaco, Alcherius de Luziaco, Petrus de Pugnaco, Girardus Roiarius. Hanc possessionem dicunt esse ex fisco comitis Cabilonensis. Et in revera affirmant jam dudum precedentes comites concessisse beatis apostolis Petro et Paulo et abbatie Cluniacensi et locis ad eam pertinentibus omnia quecumque data fuerint ex suis phiscis et ex suis rebus. Si quis in posterum malo spiritu instigatus hoc donum calumpniaverit vel calumpniam inferre temptaverit, horum testium testimonio quo[s] supra memoravimus convictus mendax existat, et maledictio, que jubente Domino super Datan et Abiron venit, quos ut Scriptura testatur vivos infernus absorbuit, super eum veniat; donec, ut justum est, ad satisfactionem resipiscat.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung