CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3765     View  [Back]
Charta qua Grimaldus miles dat monasterio Cluniacensi omnem hereditatem suam.
Notum sit cunctis parentibus meis et vicinis inter quos habito, quod ego Grimaldus miles, rediens ab itinere Hierosolimitano, et transiens per locum Cluniacense, cui domnus Hugo abbas preesse videtur, fecerim hujusmodi donum fratribus ibi degentibus, accepta ab eis in capitulo societate et fraternitate, et participatione bonorum omnium que inibi aguntur, et in aliis locis ad eum respicientibus et pertinentibus. Ego Grimaldus miles (Chrismon) (queratur hoc signum in memoriale, ubi canitur cotidie missa matutinalis cum nomine ejus) dono Deo et fratribus Cluniaco manentibus, post mortem meam, quicquid jure hereditario possidere videor, tali tenore et convenientia, ut memoriam mei, quoad vixero, in suis orationibus habeant et audito obitu meo ea persolvant michi que persolvenda sunt fratri et amico. Ad presens vero dono eis unciam auri unam. Si quis vero hanc donationem violare vel calumniare voluerit, iram Dei omnipotentis incurrat.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung