CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3768     View  [Back]
Charta qua notum est Emmam, uxorem Wichardi de Crai, dedisse monasterio Cluniacensi villam de Puzoils.
Quia non potest humana natura in una eademque stabilitate rerum persistere, eo quod res ipse decessione et successione semper variantur, idcirco noticiam eorum que geruntur scripto traditam ad posteros provide et utiliter transmittere procurat. Proinde notificamus tam presentibus quam futuris, quod Emma, uxor Wichardi de Crai, villam de Puzoils, et que ad illam pertinent, silvas, prata, vineas, aquas et servos atque ancillas, id est Constantium et infantes ejus, et Rotbertum uxoremque ejus similiter cum filiis suis, preter duas filias quas retinuit sibi, Durannum etiam cum infantibus suis, donat Deo et sancto Petro ad locum Clunitiensem. Wichardus, maritus ejus, propter hoc agendum, intravit in capitulum Cluniacense cum tribus filiis suis: Bernardo et Hugone et Aperania, et cum privignis suis, id est filiastres quatuor: Odone, Artaldo, Walterio, nomen quarti non recolimus; et propter hoc accepit ipse et filiastres ejus a monachis unam mulam decem librarum, et ducentos septuaginta solidos denariorum; et Bernardus Vetula decem solidos, eo quod hoc placitum quesivit et procuravit. Testes hujus doni facti fuerunt Bernardus Vetula et Walo de Rezens, et Joscerannus de Cortevais et Engelbertus, frater ejus.
(Au dos:) Carta Wichardi de Crai et Emme, uxoris ejus, cum filiis suis, de villa [de Puzoils]. Ugonis abbatis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung