CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3770     View  [Back]
Charta qua Walcherius de Salinis notum facit se clausum de Anglar, servosque monasterio Cluniacensi dedisse, quando capellam Sancti Nicholai fundavit.
Notum sit omnibus presentibus et futuris, quod ego Walcherius de Salins, laudantibus filiis meis Humberto et Hugone, quando fundavi capellam in honore beati Nicholai, donavi Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et monasterio Cluniacensi, cui preerat domnus Hugo abbas, Durannum et omnem progeniem ejus, et Geburdem cum omni progenie sua, et quicquid in eis habebam, tali conditione, ut semper monachis de Sancto Nicholao servirent, et a me et ab heredibus meis liberi essent, nec aliquid consuetudinis ab eis exigerent. Donavi quoque medietatem clausi mei de Anglar et decimam ejus. Testes sunt Ymarus, cappellanus meus, Humbertus et Hugo, filii mei, Arembertus, Girodus Salterius, et alii plures.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung