CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3771     View  [Back]
Charta qua Walcherius de Salinis notum facit se et filium suum Humbertum dedisse monasterio Cluniacensi diversas res in Salinis.
Notum sit omnibus, tam futuris quam presentibus, quod ego Walcherius de Salins filiusque meus Humbertus, ob delendam multitudinem peccatorum nostrorum et promerendam aliquam partem in resurrectione justorum, cum Cluniacum simul venissemus, aliquid de rebus nostris servis Dei ibi conversantibus dare disposuimus, ut dum de temporali nostra habundantia eorum inopie ex parte concurrimus, eorum abundantia in futuro nostre inopie sit supplemento, et quod per nos non possumus, ipsis pro nobis orantibus, aliquatenus optineamus. Damus ergo ego quidem Walcherius post mortem meam, si in seculari habitu obiero, sive post monachatum, si monachus factus fuero, duas caldarias in Salinis, quarum utraque solvit duos solidos singulis septimanis. Quarumque unam tunc temporis tenebat Girardus Nirduls, alteram Berno Butez et Peregrinus. Dono etiam micham Jordanis, quam tenebat Girardus Pusirs, solventem XX solidos singulis annis; miccam quoque Trisoldi Fabri, solventem per singulos annos LX solidos; pratum etiam de Cantevie, et mansum in Fraxino, quem tenebat Isingarius, cognomento Rex. Sororibus nichilominus de Marciniaco dono in caldaria Stephani Mercette singulis septimanis XII denarios. Hec omnia, filio meo Humberto laudante et ut hoc facerem instigante. Humbertus vero ipse dat eidem loco Cluniaco, me quoque laudante, caldariam quam tenebat Willelmus, duos solidos solventem singulis septimanis. Testes hujus donationis sunt: presbiter Higmarus, Humbertus de Dornai, Mainardus de Usiis, Letbaldus de Ceis, milites. Si quis autem hanc donationem infringere temptaverit, vel nos ipsi, vel aliquis de heredibus nostris, iram Dei omnipotentis et beatorum apostolorum Petri et Pauli, in quorum tuitione constitutus et honore consecratus est ipse locus, incurrat, nisi se correxerit et quod male pervaserit non optineat; sed donatio ista per succedentia tempora fixa ac stabilis permaneat.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung