CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3772     View  [Back]
Charta qua notum est Walcherium de Salinis et Arduinum Brunum dedisse monasterio Cluniacensi situm cujusdam caldariæ.
Walcherius de Salino et Arduinus Brunus dederunt Sancto Petro de Cluniaco, in Salino, situm unius caldarie quem homines illius patrie non situm, sed michi vulgaritate sua nominant. Istud autem michi de quo agimus est ab oriente magno puteo Salinensi, de quo illud traitur, quod homines rei illius noticiam habentes muriam appellant, et intra domum michi ipsius est puteolus qui non est datus Sancto Petro. Michi quidem istud caldaria de Funcella ab incolis ville dicitur. Donum vero istud factum est apud Sanctum Amatorium, in claustro, in manu Hugonis monachi Cluniacensis, qui dicitur de Castellione, cum lapide uno, in presencia Richardi de Roche et Alberici, fratris ipsius Walcherii, qui hoc donum fecit Sancto Petro cum Arduino et in presencia Guiszonis Joret, et Dalmatii Joret et Bermundi, filii Arduini de Castellione.
(Au dos:) De caldaria Walcheri et Bruni Arduini de Salino.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung