CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3773     View  [Back]
Charta qua notum est Narduinum Brunum, Walcherium de Salinis, et alios monasterio Cluniacensi diversos michos apud Salinas dedisse.
Narduinus Bruno micho de la Funzela dedit Sancto Petro cum muria, et habet de censo II solidos unaquaque septimana, laudante domno Walcherio de Salins et filiis ejus Humberto atque Hugone. Jordanus etiam dedit XX solidos in micho suo ad locum Cluniacum; in duobus vero michis de Sancta Maria de Valle, XX solidos debitales. Tetbaldus de Fraxno et uxor sua X solidos in micho Girardi Nerdolio unoquoque anno dederunt prefato loco in Comitis Burgo. Walcherius autem II michos donavit; quamdiu advixerit, C solidos, et post suum decessum unaquaque septimana, laudantibus filiis ipsius Humberto et Hugone. Michus vero Girardi prepositi et Bone, uxoris Oddonis Fabri, LX solidos debet persolvere omnibus annis. Michus de la Bulgirii XL solidos, viginti solidos monachis, et XX dominabus de Marciniaco. Et hoc sit per IIII anni temporibus. In micho quoque Widonis, filii Tetzende, XVIII denarios unaquaque septimana, quos dedit Blanca, uxor Hugonis Gunbalt, pro anima sua, laudante Hermenburga, matre sua. Post mortem vero filie Blance, omnia dimisit. Item de vendis quas dedit comes Rainmundus in Argentiaco de duabus domibus, laudantibus fratribus suis. Jam dictus autem Walcherius donavit unum pratum sub Bracone situm, ad cibum bestiarum salis portantium, domumque ad Canalem sitam, ad hospitium fratrum salis conducentium. Comes vero Stephanus dedit bancum in hac domo, ut absque calumpnia alicujus in eadem omni tempore venundetur. Walcherius etiam similiter fecit, laudantibus filius suis. Similiter fecit Rogerius, vicecomes de Molneth, laudante filio suo Hugone. (En rubrique:) Carta de Salins.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung