CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3775     View  [Back]
Charta qua notum est Robertum monachum, salnerium Cluniacensem, ventas quasdam Gunterio Ermenfredo cessisse apud Salinas.
Sciant presentes et futuri, quod Robertus, monachus, salnerius Cluniacensis, dedit Gunterio militi, cognomento Ermenfredo, ejusque heredibus ventas quas monachi Cluniacenses habent in domo ipsius Gunterii, et in domo Girardi Bonoldi; tali scilicet pacto, ut singulis annis idem Gunterius aut heres ipsius pro eisdem ventis monacho salnerio Cluniacensi, IIIIto die post festivitatem Sancti Andree, XXX solidos reddat, et preter istos in festivitate Sancti Nicholai XII denarios. Quos videlicet XXX et I solidos si ipse vel heres ejus statuto die reddere recusaverit, monachus salnerius ventas ipsas accipiat et tamdiu teneat, donec Gunterius vel heres ipsius jam dictum censum reddat et pro lege monacho tres solidos solvat. Hujus rei testes sunt: ipse Robertus monachus, tunc salnerius, Stephanus monachus, Salierus presbiter, Umbertus cappellanus Sancti Mauricii, Bernardus cappelanus Sancti Petri, Giraldus filius Eve, Petrus Balbus, Robertus clericus, filius Bernardi Provincialis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung