CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3776     View  [Back]
Charta qua Walcherius de Salinis dat monasterio Cluniacensi caldariam Girardi Nigridoli, etc.
Walcherius de Salins, inter cetera bona que fecit Cluniaco, pro anniversario suo, dedit nominatim caldariam Girardi Nigridoli et socii ejus Burtez, caldariam quoque Peregrini, et michium et muriam et baiernam. Que caldarie reddunt per septimanam IIII solidos. Muriam quoque pertinentem ad michium de Funiculo nobis werpivit, ut neque ipse, neque filii ejus, neque homines ejus ulterius eam vendant, sed Cluniaco sit semper libera. Statutum est autem a domno Hugone abbate et a domno Bernardo camerario et a ceteris senioribus nostris, ut nominatim pro elemosina ista jam dicti Walcherii anniversarius annuatim agatur in Cluniaco, et refectio fiat cunctis fratribus in refectorio et infirmaria, de pane et vino et fabis et piscibus et de ceteris nescessariis. Quam refectionem camerarius exhibebit. Istam donationem sicut et ceteras patris sui donationes laudaverunt filii ipsius Walcherii, Humbertus videlicet et Hugo ad Cluniacum. Testes sunt Ymarus cappellanus, Girardus prepositus, Harebertus cocus, Stephanus, prior Megiensis, Johannes, monachus salinarius et alii.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung