CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3777     View  [Back]
Charta qua notum est Andream, præpositum de castro Ledone, et alios plures quasdam res in diversis locis monasterio Cluniacensi dedisse.
Noverint omnes presentes scilicet atque futuri, quod quidam prepositus Andreas nomine, de castro vocabulo Leone, monachicum habitum suscipiens apud Cluniacum, uxorque ipsius ac filia velantes sua capita apud Marciniacum, donavit senioribus predicti loci, unam caldariam quam tenet Ildricus de Coteth. Que caldaria unoquoque die quando bullit IIII denarios reddit. Comes vero Rainaldus istum servum videlicet Ildricum dedit Sancto Petro. Qui servus de suo capite per omnes annos VII solidos habet persolvere. Similiter autem Pontius, cognomento Amalioth. Dedit etiam prefatus comes Rainaldus scilicet brasam et lignum quoddam, quod vocant stellam, atque per omnes dominicos dies modium salis valentem minutam. In duabus domibus autem donavit ventas. Istas vero domus tenet Humboldus Faber. In quibus domibus donavit etiam Thetbertus de Montmoret quicquid habere videbatur. Pro hoc vero beneficio miserunt eum seniores in capitulum, eique et uxori ejus societatem dederunt. Testes autem doni fuerunt Petrus Belinus, Arnulfus atque Willelmus servi ipsius, et Johannes monachus, camerarii socius aliique plures. Donavit etiam jam dictus comes IIIes salmarios salis in unam caldariam per singulos scilicet annos. (En rubrique:) Carta de Leons.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung