CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3778     View  [Back]
Charta qua notum est Hugonem de Scola et fratrem ejus Willelmum dedisse monasterio Cluniacensi partem villæ de Bolzac.
Notum sit tam presentibus quam futuris, quod domnus Hugo de Scola dedit Deo et Sancto Petro de Cluniaco et ad locum Scuriot totam suam partem de villa de Bolzac, hoc est pratos et salices, terram cultam et incultam; et dimidiam partem dimisit uxori suæ, quamdiu vixerit, et post mortem ejus remanebit Sancto Petro. Testes hujus donationis sunt: Teotardus de Nova Villa et Wido, frater ejus, de Nova Villa, et Ebrardus de Gannac, Wido de Venzac. Donnus vero Willelmus de Scola, veniens ad mortem, dedit Deo et Sancto Petro de Cluniaco et ad locum Scuriolis totam suam partem de villa de Bolzac, hoc est pratos et salices et domos et omnem terram cultam et incultam peromnia, sicut frater ejus Hugo de Scola fecit. Isti sunt testes hujus rei: Teotardus de Bilsac, Hugo, frater ejus, de Bilsac, Willelmus de Bilsac, Warinus de la Porta, Hugo de la Porta. Si quis homo contra hoc donum calumniaverit, ira Dei super eum incurrat, et cum Datan et Abiron penas habeat inferni, si non emendaverit.
(Au dos:) Carta Hugonis et Willelmi, fratris ejus, de Scola, de Bolzac.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung