CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3780     View  [Back]
Charta qua Wichardus de Buceria miles notum facit se servum suum, nomine Bernardum, monachis Cluniacensibus dedisse.
Noverint tam presentes quam posteri sancte matris ecclesie filii, quod ego Wichardus miles, de Buceria et duo filii mei, Gaufredus atque Jotserannus, pro remedio animarum nostrarum, dedimus beatis apostolis Petro et Paulo unum servum, nomine Bernardum, cognomento Porcarium; et accepimus de eodem ex pecunia predictorum apostolorum XXV solidos, tali tenore ut locus Cluniacensis absque ulla contradictione vel inquietudine in sempiternum habeat et possideat. Hanc autem donationem fecimus per manum Guigonis monachi, Masiliensis decani, et super altare apostolorum obtulimus cartam. S. Bernardi (sic), qui cartam firmavit et servum dedit et filiorum suorum. S. Achardi, consanguinei sui.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung