CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3784     View  [Back]
Charta qua Hubertus Ungrus se ipsum obsidem in castro de Ossella ponit.
Ego Hubertus Ungrus juro super has sanctas reliquias, ut in hac dominica proxima, octavam scilicet Pentecostes, ponam me ipsum obsidem in castro de Ossella et inde non exeam, nec trahi me faciam, sicut est clausa muro et aggere, nisi quantum inductus fuero a Berardo, Matisconensi episcopo, et Hugone, Cluniacensi abbate, vel illis quibus hoc isti injunxerint. Exeam etiam, si ignis incendio villa illa cremari ceperit, ita ut finito incendio intus redeam et captum me teneam. Cum vero induciatus fuero, finitis induciis in captionem redeam, nisi infirmitate vel captione inevitabili tenear, qua finita ibidem redeam, et hoc tamdiu compleam donec absolute ac diffinitive de hoc sacramento absolutus sim a Berardo, Matisconensi episcopo, et Hugone, Cluniasense abbate, vel illis quibus hoc injunxerint. Obsides Hubertus Ungrus, Gauzerannus de Curtavas, Petrus Ruils, Artaldus de Buxeria, Hugo Verula, Acardus de Macie, Ilius de Craia, Gufredus de Salie, Bernardus de Obleti, Bartholomeus de Buxeria, Milo de Obled, Walterius de Craia, Gaucerannus de Obled, Stephanus de Pino, Bertrannus de Burziaco, Bernardus Grossus, et caput mansi (?) et obses.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung