CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3785     View  [Back]
Charta qua notum est monasterium Sanctæ Crucis, constructum a Geraldo et Walterio, spoliatum fuisse a Theodorico de Fulcheroles genero ejus et aliis.
Monasterium Sancte Crucis quod construxerunt duo viri nobiles et fratres Geraldus et Walterius, milites quondam imperatoris Henrici, et ducis Theodorici, permittente et consentiente eodem duce T. et filio ejus Symone, damnabiliter spoliatum est et destructum est. Qui duo fratres Geraldus et Walterius dederunt Sancte Cruci et Sancto Petro apud Cluniacum ecclesiam suam, nomine Monasteriolum, cum omni utilitate et jure quibus ipsi eam tenuerunt. Post mortem autem illorum medietatem ecclesie predicte invasit gener predicti Walterii et miles ducis T. Theodoricus de Fulcheroles; alteram medietatem usurpavit Adalbero, canonicus Metensis Sancti Stephani. Item prefatus Walterius, cum uxore sua, dedit Sancte Cruci ecclesiam suam apud Reinivillam juxta castrum Munzun, quam usurpavit post mortem ejus Tiemarus abbas de Sancto Mansueto, quam ecclesiam tenuit idem Walterius ante mortem suam sine omni contradictione, annis viginti, et socer ipsius comes Meginherus annis XXX, et pater Meginheri comes Reginhardus annis XX; qui in suo fundo proprio primus eam construxit et consecrari fecit ab episcopo Tullensi sancto Gerardo qui fuit ante sanctum Leonem. Has calumnias infert nobis abbas Tiemarus per fiduciam ducis T. et Raimbaldi cancellarii ejus, propter pecuniam ejus datam. Preterea Walterius dedit Sancte Cruci V mansos terre et L mancipia apud Vilares, que nobis gener ejus T. aufert ...
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung