CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3786     View  [Back]
Charta qua Stephanus, decanus de Cavillis, acquisivit quamplures famulos monasterio Cluniacensi in perpetuum servituros.
Quod nolumus presentibus et futuris esse incognitum litteris commendamus servare in perpetuum, quia ille reducunt ad memoriam facta mortalium, et protestantur legentibus qualiter preteriti aliqua commertia composuerunt. Ego Stephanus de Cavillis, tali testimonio fretus, notifico presentibus et futuris, qualiter adquisivi in servitio sanctorum apostolorum Petri et Pauli famulos duos, videlicet Giraldum et sororem suam Stephanam et Giraldi filiam insuper, nomine Constantiam et cunctam progeniem eorum, que inantea ab istis processerit. Inter Sanctum Petrum et quemdam militem, nomine Pontium de Salunniaco habebant communiter quatuor servos, duo erant Sancti Petri et duo prefati militis, propter quos dedi Pontio XIIIIcim nummorum solidos, et Azelino quatuor vini sextaria, ut in eternum permanerent in servitio Sancti Petri. Hoc donum fecit Pontius et Gaufridus. Ut hoc in perpetuum firmiter maneat, testibus subscriptis confirmamus. Signum Duranni de Cavillis presbiteri. S. Lamberti prepositi. S. Petri prepositi. S. Aderbaldi prepositi. S. Stephani cellararii. Si quis vero huic dono calumniam imponere voluerit, excommunicatus permaneat, nisi resipuerit et ad satisfactionem venerit.
(Au dos:) Carta de duos servos Geraldy et sororem suam, quem Stephanus, decanus de Cavinias, adquisivit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung