CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3793     View  [Back]
Charta qua Anselmus, Mediolanensis archiepiscopus, concedit monasterio Cluniacensi ecclesiam de Calvenzano.
In nomine filii Dei, qui est summa veritas, Anselmus, sola Dei misericordia sanctę Mediolanensis ęcclesię archiepiscopus. Convenit nostro christiano moderamini, pia religione, ac benivola compassione, alacri mente poscentium animis assensum impertire. Idcirco ad nostram auctoritatem pertinet cunctos nostrę ęcclesię filios paterno affectu diligere et optate pietatis opem non denegare. Ex hoc enim lucri potissimum premium apud Deum omnium conditorem promeremur. Quapropter omnibus nostris fidelibus, tam presentibus quam et futuris, notum fieri volumus, quod nos in nostra Mediolanensi ęcclesia, cum nostris cardinalibus, de nostrarum animarum salute disputantes, nostrorum fidelium, scilicet Arialdi et Lanfranci fratrum, ac Atonis, eorum consanguinei, de Meregnano, imploratu, Sanctę Marię ęcclesiam de Calvenzano, quam ex nostra ęcclesia tenebant longo tempore, cum terra ac eorum, scilicet Arialdi et Lanfranci, proprii predii decimis, quas ad presens concesserunt, et omnibus bonis quę nunc habet et in perpetuum adipisci potuerit, sanctę Cluniacensi ęcclesię concessimus. Insuper volumus et laudamus quod, si quis eorum heredum vel alius quilibet homo de ęcclesiis supra eorum predium ędificatis vel ędificandis, aut eorum decimis, eo inspirante qui ubi vult spirat, pretaxatę ęcclesię conferre voluerit, conferat cum Dei benedictione et hac nostra concessione; eo scilicet ordine, ut nostra prefata ęcclesia de Calvenzano, ammodo absque penditio et conditione libera, libere Cluniacensi cenobio deserviat, et nullius alterius ęcclesię ditioni in aliquo per infinita secula subjaceat. Quod si quis nostrorum successorum, vel aliqua magna parvaque persona, huic nostrę saluberrime concessioni contrarius extiterit, sit anathema maranatha; non habeat partem cum illo qui pro nobis crucifixus est in Golgotha, donec resipiscens ad satisfactionem et congruam pœnitentiam venerit, et sanctę Cluniacensis ęcclesię abbati et monachis, qui pro tempore fuerint, satisfecerit. Quod ut verius firmiusque credatur, et a nostris posteris firmum et inconvulsum in perpetuum habeatur, hanc presentem paginam ad testimonium propria manu firmavimus, et nostro Heriprando cancellario nostro sigillo, ut moris est, insigniri jussimus. † Ego Anselmus, Dei gratia archiepiscopus, ad confirmandum subscripsi. Gothefredus archipresbiter subscripsi. Ato archidiaconus subscripsi. Arnulfus diaconus subscripsi. Bonifacius presbiter subscripsi. Tedaldus diaconus subscripsi. Aalbertus presbiter subscripsi. Rozo diaconus subscripsi. Landulfus presbiter subscripsi. Odelricus presbiter subscripsi. Landulfus diaconus subscripsi. Gualbertus diaconus subscripsi. Ariprandus, cancellarius sanctę Mediolanensis ęcclesię, subscripsi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung