CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3794     View  [Back]
Epistola Wigonis comitis ad Hugonem, abbatem Cluniacensem, qua confirmat donationem honoris de Visilia monasterio Cluniacensi a prædecessore suo factam.
Seniori suo dilectissimo domno Hu[goni], Cluniacensi videlicet abbati sanctissimo, dominorumque meorum fratrum Cluniacensium sanctissimo conventui, ego Wigo, ut dicitur comes, fidelia famulamina. Sanctitatem vestram scire volo, quia honor de Visilia qui vobis a predecessoribus meis jam dudum fuerat datus, nunc a me, cum consilio procerum meorum prudentiorumque canonicorum Gratianopolitanorum, assensu scilicet Rostagni [et] Wigonis, qui multum pro vobis in hoc negotio laboraverunt, multaque ab adversariis vestris adversa perpessi sunt necnon et aliorum, videlicet Adonis, Acardi et Adalberti, qui hoc donum constanter laudaverunt, in presentia quoque fratrum vestrorum de Domena, vobis perfectius est deditus; monachis quippe vestris ibi positis, adversarii vestri qui fraudulenter prefatum honorem sibi rapuerant inde expulsi sunt. Quamobrem pietatem vestram votis omnibus exoro, ut patris mei adversum vos offensam absolvere curetis, ejusque memoriam, sicut sibi esse necessarium scitis, et vos habere dignemini, et monasteriis vestris quemadmodum de vestris monachis habendam precipiatis. Pro me autem vos Dominum deprecari admodum exposco, quatinus de sublimitatis honore mihi commisso sibi placere merear. Illi vero duo milites fratres Arnaldus et Wigo, sub quorum potestate predictus honor habetur, qui vobis olim de eo resistere videbantur, nunc autem plenius inpendunt et se inpensuros monachis vestris ibidem com[m]oraturis pollicentur, nichilominus ut ipsis culpam dimittere et patris et matris eorum meminisse debeatis. Valete.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung