CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3797     View  [Back]
Charta qua notum est Dalmatium Ginniacensem militem werpivisse monasterio Cluniacensi in placito ancillam, nomine Adeleidem, cum filiis suis.
Sciant cuncti presentes et futuri, quod quidam miles, nomine Dalmatius Ginniacensis, quandam ancillam Sancti Petri, nomine Adeleidem cum filiis suis calumpniando, quasi ab aliis sibi datam requisivit, et ob hoc in presentiam domni Berardi, Matisconensis episcopi, cum monachis Cluniacensibus ad placitum venit. Episcopus autem et cęteri qui aderant, ejus sententia audita, injusta eum querere senserunt, et hoc idem viva voce ei annunciaverunt. Qui licet a presumptione sua non cessaverit, ex sententia judicum injusta se querere recognovit. Testes sunt episcopus ipse, Johannes de Blani et cęteri omnes qui placito interfuerunt.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung