CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3798     View  [Back]
Charta qua Pontius miles de Soliniaco dat monasterio Cluniacensi possessionem suam quæ dicitur Issartum Ritberti.
Cunctos intra sanctę ęcclesię gremium positos et precipue illos qui temporalibus diviciis abundant, divine legis pagina commonet dicens: «Vendite quę possidetis, et date helemosinam»; - «Facite vobis saculos non veterascentes, thesaurum non deficientem in cęlis»; et Dominus ad divitem: «Vade, vende omnia quę habes, et da pauperibus». Proinde ego Poncius miles de Soliniaco hac dominica ammonicione instructus, simulque considerans multitudinem peccatorum meorum, dono et concedo omnipotenti Deo et sancto Cluniacensi monasterio, cui domnus Hugo abbas preesse pariter ac prodesse videtur, partem quandam possessionis meę, quę dicitur Issartum Ritberti, cum omnibus quę inibi esse videntur, cultis videlicet et incultis, silvis et planis. Est autem ipsa terra in pago Matisconensi, sub custodia decani Galuniacensis villę. Quod donum laudavi et firmavi, et Poncia uxor mea in manu Stephani monachi ipsius villę decani. Signum Poncii militis. Signum Poncię, uxoris ejus. S. Hugoni, militis de Soliniaco. S. Arlebaldi, capellani Sancti Poncii. Si quis hoc donum ausus fuerit calumniari, æterno subjaceat anathemati, nisi legaliter pœnituerit. Petrus Cluniacensis ęcclesię armarius hanc edidit cartham.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung