CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3800     View  [Back]
Notitia donationis cujusdam terræ apud sanctum Leodegarium a Bernardo, Roberto et Hugone fratribus monasterio Cluniacensi factæ.
Carta de quadam terra quam tenebant quidam tres fratres germani, id est Bernardus, Rotbertus et Hugo, apud Sanctum Leodegarium, a quodam fratre suo, nomine Wichardo, postea facto monacho, ex jure beati Cluniacensis injuste ablatam atque possessam sibique relictam. Quam cum aliquando temporis spatio sine ullo servitio tenuissent, conventi a domno Stephano, Galuniensis villę decano, tali convenientia eandem terram tam ipsi quam heredes eorum possidere permissi sunt, ut omni anno servitium VI denariorum jam dicte obedientię decano reddant cum tasca. Similiter de alia terra, que juris ipsorum erat, apud Castellum quotannis VI denarios et tascam, ea dumtaxat convenientia, ut, cum ab hac luce migraverint, Cluniaco sepeliantur. S. Stephani, decani. S. Wichardi monachi, et fratrum ejus Bernardi, Rotberti et Hugonis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung