CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3804     View  [Back]
Charta qua Ebrolda, vidua Berengarii et sanctimonialis in Marciniacensi coenobio dat monasterio Cluniacensi diversas res.
Sciant qui istam cartam legerint, quod ego Ebrolda, que fui uxor Berengarii qui in Jerusalem perexit et qui ibi defunctus est, sanctimonialis facta de Marciniaco, post obitum dedit Sancto Petro de Cluniaco XII denarios in illa caldaria quam tenent Durannus et Lambertus, filii Enguitardis. Istos autem XII denarios reddet Bruno, filius Theoldi, qui habet in uxorem neptem meam Adeleidam. Debet etiam reddere iste Bruno IIos denarios Sancto Petro Cluniacensi, de vinea que sita est sub Rupe Roiante, quos denarios habet Cluniaci locus, me Ebrolda donante. Wido etiam, maritus filie mee, Laine, dedit Sancto Petro Cluniacensi XII denarios pro anima patris sui et matris sue, de vinea que est apud Grangias; et hoc donum fecit per meam atque filii mei domni Girardi monachi deprecationem. Istos XII denarios dabit quandiu vixerit. Post obitum vero suum, concessit totam vineam in jus Sancti Petri de Cluniaco. Andreas quoque, maritus filie mee Sofisie, dabit IIII denarios de domo que est in Langorna per singulos annos, et heredes qui ei successerint. Reddet etiam idem Andreas IIos denarios de vinea que est in campo, que vulgo dicitur Landerac. Omnes iste donationes facte sunt in manu domni Hugonis abbatis. Hujus donationis sunt testes: Hugo de Verziaco monachus, Araldus monachus, cappellani ipsius abbatis; Girardus, filius meus; Bruno, Wido, Andreas: isti tres fecerunt et laudaverunt et inde sunt testes.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung