CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3810     View  [Back]
Bulla Pascalis papæ II, qua monasterium Sancti Martialis Lemovicensis abbati Cluniacensi subjungit et bona ejus sub sua protectione suscipit.
Pascalis, episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Ademaro, abbati Lemovicensis cenobii, quod in honore beati Martialis edificatum est, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Officii nostri nos hortatur auctoritas pro ecclesiarum statu sollicitos esse, et que recte statuta sunt stabilitare. Proinde nos religionis statum, qui per te potissimum instauratus est in beati et apostolici confessoris Marcialis monasterio, augeri et provehi cupientes, juxta predecessoris nostri sancte memorie Urbani secundi statuta presentis decreti pagina stabilimus, locum ipsum sicut hodie est et sicut ab episcopo atque canonicis Lemovicensis ecclesie dispositum noscitur, semper sub disciplina, dispositione et custodia Cluniacensis abbatis persistere, et ut, obeunte abbate, nullus ibi qualibet subreptionis astutia vel violentia preponatur, nisi quem prefatus abbas illic vel successores ejus secundum Dei timorem previderit eligendum. Porro, pro tue religionis petitione et monasterium ipsum et quecumque ipsius sub tutela apostolice sedis perpetuo confovenda suscipimus. In quibus hec propriis nominibus duximus exprimenda: In Petragoricensi pago, abbatiam Sancti Sori confessoris; in pago Lemovicensi, ecclesiam Sancte Marie et Sancti Nicolai in castro Albuzonis, cum cimiterio et sepultura ejusdem castri, et cetera que predecessoris nostri supradicti Urbani secundi [in] privilegio continentur; quecumque preterea in presenti vestrum cenobium juste possidet, sive in futurum juste atque canonice poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli, etc., salva Lemovicensis episcopi canonica reverentia, siquidem catholicus fuerit, et gratiam atque communionem apostolice sedis habuerit; alioquin, quandiu forte (quod absit!) Lemovicensis ecclesia catholico pastore caruerit, vobis vestrisque successoribus liceat ordinationum sive consecrationum quarumlibet gratia, catholicum quem malueritis episcopum adire, et ab eo que sunt oportuna suscipere. Item constituimus ut secundum antique consuetudinis modum, absente episcopo, beati Martialis abbas, precipue cum majoribus canonicis, Lemovicensis ecclesie curam gerat, et episcopalis electio ex ejus potissimum arbitrio disponatur. Presente quoque episcopo, non sine ejusdem abbatis consilio graviora ipsius ecclesie negocia peragantur. Hoc quoque presenti capitulo subjungimus, ne pro communi parrochie interdictione vel excommunicatione, monasterium vestrum interdicto excommunicationive subdatur, ut tamen excommunicati illic vel interdicti nequaquam ad divina officia admittantur. Si qua sane ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam, etc. Amen. Amen. Amen. Scriptum per manum Rainerii, scrinarii regionarii et notarii sacri palatii. Ego Pascalis secundus, sancte Romane sedis episcopus. Data Laterani, per manum Johannis, sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis, IIII kalendas junii, indictione Xa, incarnationis Dominice anno millesimo Co IIIo, pontificatus autem domni Pascalis secundi pape IIIo.
(Au dos:) Exemplar privilegii de abbatia Sancti Marcialis Lemovicensis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung