CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3812     View  [Back]
Charta qua Willelmus, Petragoricensis episcopus, ecclesiam Sanctæ Mariæ de Aguriaco apud montem Berulfum monachis Cluniacensibus et Sancti Johannis de Runciniaco dat.
Notificare volumus fidelibus universis presentibus atque futuris, quod domnus Willelmus, Petracoricensis episcopus, dedit Deo et Sancto Petro Cluniacensi, et Sancto Johanni de Runciniaco, ęcclesiam Sanctę Marię de Aguriaco, apud Montem Berulfum, videntibus et audientibus duobus monachis, Arnaldo de Villa Boenc, socio ac camerario domni Hugonis abbatis, et Arnaldo ejusdem loci priore; et hoc donum viderunt et audierunt Aymericus de Vals et Rotbertus de Vals.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung