CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3813     View  [Back]
Charta qua Henricus, rex Anglorum, ecclesiam Sanctæ Trinitatis de Lentona monachis Cluniacensibus concedit.
In nomine sanctę et individuæ Trinitatis. Notum sit fidelium sanctę Dei ęcclesię pię devotioni, quod ego Henricus, rex Anglorum, pro divini cultus amore et animę meę remedio et uxoris meę Mathildis reginę, et patris mei, et matris meę, et antecessorum meorum, et pro salute atque incolumitate filii mei Willelmi ac filię meę Mathildis, regię excellentię autentica largitione, concedo ęcclesiam Sanctę Trinitatis que est in Lemtona, dominio ac religioni monachorum Cluniacensium amodo ibidem Deo servientium, Willelmo Peverello ejusdem ęcclesię fundatore, cum uxore sua Adaleida et filio suo Willelmo, id fieri obnixe flagitante plurimumque deprecante, jure perpetuo sub prioratu ac dispositione Cluniacę institutionis inconcusse et inviolabiliter ac prorsus omni remota calumnia possidendam, cum universis quę ab eodem Willelmo Peverello de Notingeham eidem ęcclesię collata sunt, id est X carrucatę terrę cum pluribus decimis et manerium de Curtehala, excepto feoudo unius militis, quod Walterius, filius Winemeri tenet, et terra Turstini Mantelli. Pro recognitione autem dabit supradictus Willelmus et successores ejus unam marcam argenti de suo proprio, unoquoque anno, supradictę Cluniacensi ęcclesię. † Signum Henrici regis. † Signum Mathildis regine. † Signum Willelmi Pevrelli de Notingaham. † Signum Adelinę, suę uxoris. † Signum Willelmi Pevrelli, filii illorum. † Signum Ro[berti,] comitis Mellentis. † Signum Gisleberti de Aquila. † Signum Herberti. † Signum Rannulfi cancellarii. † Signum Ro[berti,] episcopi Lincoliensis. † Signum Rogerii, episcopi Salesberie. † Signum Roberti, episcopi de Cestre. † Signum Roberti, fratris Willelmi Pevrelli. † Signum Simonis comitis. † Signum Stephani, comitis de Alber.
(Au dos:) Carta Heynrici, regis Anglorum, de monasterio de Lemtona.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung