CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3818     View  [Back]
Bulla Paschalis papæ II, Eduensi episcopo directa, pro querela quam faciebat monachis Cluniacensibus super ecclesiis de Carella, de Molinis, etc.
P[aschalis] episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri N[orgaudo], Eduensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem. Pro querela Cluniacensium fratrum super ecclesia de Casella Carrella et ecclesiæ de Molinis, atque capella de Moncellis, super ecclesiis etiam de Ulmo et ecclesia de Trevello, meministi te tam prædecessoris nostri quam nostris litteris fuisse commonitum. Neque tamen dignatus es ullatenus obedire, immo ad nos veniens nullam eis violentiam, nullam molestiam te intulisse dixisti. Iterum igitur querela apud nos repetita, iterum fraternitati tuæ scribimus præcipientes, ut de his omnibus ecclesiis, quas antecessoris tui tempore tenuerunt, vel de quibus ejus habuerunt ascensum, assensum nullam de cetero molestiam inferas, nec aliqua eos tergiversatione deludas, sed tam ista quam cætera quæ intra parrochiam tuam possident, sicut in vita antecessoris tui tenuisse noscuntur, omnino eis quieta permittas, aut ante legatum nostrum justitiam exequaris. Quod si infra dies XL contempseris, deinceps te ab episcopali officio usque ad satisfactionem cessare censemus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung